1 Orbem iam totum uictor Romanus habebat, 2 qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque; 3 nec satiatus erat. Grauidis freta pulsa carinis 4 iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra, 5 si qua foret tellus, quae fuluum mitteret aurum, 6 hostis erat, fatisque in tristia bella paratis 7 quaerebantur opes. Non uulgo nota placebant 8 gaudia, non usu plebeio trita uoluptas. 9 Aes Ephyreiacum laudabat miles in unda; 10 quaesitus tellure nitor certauerat ostro; 11 Hinc Numidae accusant, illinc noua uellera Seres 12 atque Arabum populus sua despoliauerat arua. 13 Ecce aliae clades et laesae uulnera pacis. 14 Quaeritur in siluis auro fera, et ultimus Hammon 15 Afrorum excutitur, ne desit belua dente 16 ad mortes pretiosa; fames premit aduena classes, 17 tigris et aurata gradiens uectatur in aula, 18 ut bibat humanum populo plaudente cruorem. 19 Heu, pudet effari perituraque prodere fata, 20 Persarum ritu male pubescentibus annis 21 surripuere uiros, exsectaque uiscera ferro 22 in uenerem fregere, atque ut fuga mobilis aeui 23 circumscripta mora properantes differat annos, 24 quaerit se natura nec inuenit. Omnibus ergo 25 scorta placent fractique enerui corpore gressus 26 et laxi crines et tot noua nomina uestis, 27 quaeque uirum quaerunt. Ecce Afris eruta terris 28 citrea mensa greges seruorum ostrumque renidens, 29 ponitur ac maculis imitatur uilius aurum 30 quae sensum trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum 31 turba sepulta mero circum uenit, omniaque orbis 32 praemia correptis miles uagus esurit armis. 33 Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus 34 ad mensam uiuus perducitur, atque Lucrinis 35 eruta litoribus uendunt conchylia cenas, 36 ut renouent per damna famem. Iam Phasidos unda 37 orbata est auibus, mutoque in litore tantum 38 solae desertis adspirant frondibus aurae. 39 Nec minor in Campo furor est, emptique Quirites 40 ad praedam strepitumque lucri suffragia uertunt. 41 Venalis populus, uenalis curia patrum: 42 est fauor in pretio. Senibus quoque libera uirtus 43 exciderat, sparsisque opibus conuersa potestas 44 ipsaque maiestas auro corrupta iacebat. 45 Pellitur a populo uictus Cato; tristior ille est, 46 qui uicit, fascesque pudet rapuisse Catoni. 47 Namque—hoc dedecoris populo morumque ruina— 48 non homo pulsus erat, sed in uno uicta potestas 49 Romanumque decus. Quare tam perdita Roma 50 ipsa sui merces erat et sine uindice praeda. 51 Praeterea gemino deprensam gurgite plebem 52 faenoris inluuies ususque exederat aeris. 53 Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus, 54 sed ueluti tabes tacitis concepta medullis 55 intra membra furens curis latrantibus errat. 56 Arma placent miseris, detritaque commoda luxu 57 uulneribus reparantur. Inops audacia tuta est. 58 Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem 59 quae poterant artes sana ratione mouere, 60 ni furor et bellum ferroque excita libido? 61 tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes 62 armorum strue diuersa feralis Enyo. 63 Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus, 64 Iulius ingratam perfudit sanguine Romam, 65 et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra, 66 diuisit cineres. Hos gloria reddit honores. 67 Est locus exciso penitus demersus hiatu 68 Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arua, 69 Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra 70 qui furit effusus, funesto spargitur aestu. 71 Non haec autumno tellus uiret aut alit herbas 72 caespite laetus ager, non uerno persona cantu 73 mollia discordi strepitu uirgulta locuntur, 74 sed chaos et nigro squalentia pumice saxa 75 gaudent ferali circum tumulata cupressu. 76 Has inter sedes Ditis pater extulit ora 77 bustorum flammis et cana sparsa fauilla, 78 ac tali uolucrem Fortunam uoce lacessit: 79 “Rerum humanarum diuinarumque potestas, 80 Fors, cui nulla placet nimium secura potestas, 81 quae noua semper amas et mox possessa relinquis, 82 ecquid Romano sentis te pondere uictam, 83 nec posse ulterius perituram extollere molem? 84 Ipsa suas uires odit Romana iuuentus 85 et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late 86 luxuriam spoliorum et censum in damna furentem. 87 Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt, 88 expelluntur aquae saxis, mare nascitur aruis, 89 et permutata rerum statione rebellant. 90 En etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit 91 molibus insanis tellus, iam montibus haustis 92 antra gemunt, et dum uanos lapis inuenit usus, 93 inferni manes caelum sperare fatentur. 94 Quare age, Fors, muta pacatum in proelia uultum, 95 Romanosque cie, ac nostris da funera regnis. 96 Iam pridem nullo perfundimus ora cruore, 97 nec mea Tisiphone sitientis perluit artus, 98 ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus 99 extulit in lucem nutritas sanguine fruges.” 100 Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram 101 conatus, rupto tellurem soluit hiatu. 102 Tunc Fortuna leui defudit pectore uoces: 103 “O genitor, cui Cocyti penetralia parent, 104 si modo uera mihi fas est impune profari, 105 uota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat 106 pectore in hoc leuiorque exurit flamma medullas. 107 Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi 108 muneribusque meis irascor. Destruet istas 109 idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi 110 quippe cremare uiros et sanguine pascere luxum. 111 Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos 112 Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae. 113 Iam fragor armorum trepidantes personat aures, 114 Et Libyae cerno tua, Nile, gementia claustra, 115 Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes. 116 Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum 117 atque animas accerse nouas. Vix nauita Porthmeus 118 sufficiet simulacra uirum traducere cumba; 119 classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina, 120 pallida Tisiphone, concisaque uulnera mande: 121 ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.” 122 Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco 123 intremuit nubes elisosque abscidit ignes. 124 Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto, 125 telluris pauitans fraternos palluit ictus. 126 Continuo clades hominum uenturaque damna 127 auspiciis patuere deum. Namque ore cruento 128 deformis Titan uultum caligine texit: 129 ciuiles acies iam tum spirare putares. 130 Parte alia plenos extinxit Cynthia uultus 131 et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant 132 uerticibus lapsis montis iuga, nec uaga passim 133 flumina per notas ibant morientia ripas. 134 Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem 135 sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna uoratur 136 ignibus insolitis, et in aethera fulmina mittit. 137 Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis 138 umbrarum facies diro stridore minantur. 139 Fax stellis comitata nouis incendia ducit, 140 sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre. 141 Haec ostenta breui soluit deus. Exuit omnes 142 quippe moras Caesar, uindictaeque actus amore 143 Gallica proiecit, ciuilia sustulit arma. 144 Alpibus aeriis, ubi Graio numine pulsae 145 descendunt rupes et se patiuntur adiri, 146 est locus Herculeis aris sacer: hunc niue dura 147 claudit hiemps canoque ad sidera uertice tollit. 148 Caelum illinc cecidisse putes: non solis adulti 149 mansuescit radiis, non uerni temporis aura, 150 sed glacie concreta rigent hiemisque pruinis: 151 totum ferre potest umeris minitantibus orbem. 152 Haec ubi calcauit Caesar iuga milite laeto 153 optauitque locum, summo de uertice montis 154 Hesperiae campos late prospexit, et ambas 155 intentans cum uoce manus ad sidera dixit: 156 “Iuppiter omnipotens, et tu, Saturnia tellus, 157 armis laeta meis olimque onerata triumphis, 158 testor ad has acies inuitum arcessere Martem, 159 inuitas me ferre manus. Sed uulnere cogor, 160 pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tingo, 161 dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes 162 Alpibus excludo, uincendo certior exul. 163 Sanguine Germano sexagintaque triumphis 164 esse nocens coepi. Quamquam quos gloria terret, 165 aut qui sunt qui bella uident? Mercedibus emptae 166 ac uiles operae, quorum est mea Roma nouerca. 167 At reor, haud impune, nec hanc sine uindice dextram 168 uinciet ignauus. Victores ite furentes, 169 ite mei comites, et causam dicite ferro. 170 Iamque omnes unum crimen uocat, omnibus una 171 impendet clades. Reddenda est gratia uobis, 172 non solus uici. Quare, quia poena tropaeis 173 imminet, et sordes meruit uictoria nostra, 174 iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum 175 et temptate manus. Certe mea causa peracta est: 176 inter tot fortes armatus nescio uinci.” 177 Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales 178 omina laeta dedit pepulitque meatibus auras. 179 Nec non horrendi nemoris de parte sinistra 180 insolitae uoces flamma sonuere sequenti. 181 Ipse nitor Phoebi uulgato laetior orbe 182 creuit, et aurato praecinxit fulgure uultus. 183 Fortior ominibus mouit Mauortia signa 184 Caesar, et insolitos gressu prior occupat ausus. 185 Prima quidem glacies et cana uincta pruina 186 non pugnauit humus mitique horrore quieuit. 187 Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos 188 et pauidus quadrupes undarum uincula rupit, 189 incaluere niues. Mox flumina montibus altis 190 undabant modo nata, sed haec quoque—iussa putares— 191 stabant, et uincta fluctus stupuere ruina, 192 et paulo ante lues iam concidenda iacebat. 193 Tum uero male fida prius uestigia lusit 194 decepitque pedes; pariter turmaeque uirique 195 armaque congesta strue deplorata iacebant. 196 Ecce etiam rigido concussae flamine nubes 197 exonerabantur, nec rupti turbine uenti 198 derant, aut tumida confractum grandine caelum. 199 Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant, 200 et concreta gelu ponti uelut unda ruebat. 201 Victa erat ingenti tellus niue uictaque caeli 202 sidera, uicta suis haerentia flumina ripis: 203 nondum Caesar erat; sed magnam nixus in hastam 204 horrida securis frangebat gressibus arua, 205 qualis Caucasea decurrens arduus arce 206 Amphitryoniades, aut toruo Iuppiter ore, 207 cum se uerticibus magni demisit Olympi 208 et periturorum deiecit tela Gigantum. 209 Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces, 210 interea uolucer molis conterrita pinnis 211 Fama uolat summique petit iuga celsa Palati, 212 atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa: 213 iam classes fluitare mari totasque per Alpes 214 feruere Germano perfusas sanguine turmas. 215 Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella 216 ante oculos uolitant. Ergo pulsata tumultu 217 pectora perque duas scinduntur territa causas. 218 Huic fuga per terras, illi magis unda probatur, 219 et patria pontus iam tutior. Est magis arma 220 qui temptare uelit fatisque iubentibus uti. 221 Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse 222 hos inter motus populus, miserable uisu, 223 quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe. 224 Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites 225 rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt. 226 Ille manu pauida natos tenet, ille penates 227 occultat gremio deploratumque relinquit 228 limen, et absentem uotis interficit hostem. 229 Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant, 230 grandaeuosque patres onerisque ignara iuuentus. 231 Id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum 232 hic uehit imprudens praedamque in proelia ducit: 233 ac uelut ex alto cum magnus inhorruit auster 234 et pulsas euertit aquas, non arma ministris, 235 non regumen prodest, ligat alter pondera pinus, 236 alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit: 237 hic dat uela fugae Fortunaeque omnia credit. 238 Quid tam parua queror? Gemino cum consule Magnus 239 ille tremor Ponti saeuique repertor Hydaspis 240 et piratarum scopulus, modo quem ter ouantem 241 Iuppiter horruerat, quem tracto gurgite Pontus 242 et ueneratus erat submissa Bosporos unda, 243 pro pudor! imperii deserto nomine fugit, 244 ut Fortuna leuis Magni quoque terga uideret. 245 Ergo tanta lues diuum quoque numina uidit 246 consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem 247 mitis turba deum terras exosa furentes 248 deserit, atque hominum damnatum auertitur agmen. 249 Pax prima ante alias niueos pulsata lacertos 250 abscondit galea uictum caput, atque relicto 251 orbe fugax Ditis petit implacabile regnum. 252 Huic comes it submissa Fides, et crine soluto 253 Iustitia, ac maerens lacera Concordia palla. 254 At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit, 255 emergit late Ditis chorus, horrida Erinys, 256 et Bellona minax, facibusque armata Megaera, 257 Letumque, Insidiaeque, et lurida Mortis imago. 258 Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, 259 sanguineum late tollit caput, oraque mille 260 uulneribus confossa cruenta casside uelat; 261 haeret detritus laeuae Mauortius umbo 262 innumerabilibus telis grauis, atque flagranti 263 stipite dextra minax terris incendia portat. 264 Sentit terra deos, mutataque sidera pondus 265 quaesiuere suum; namque omnis regia caeli 266 in partes diducta ruit. Primumque Dione 267 Caesaris acta sui ducit, comes additur illi 268 Pallas, et ingentem quatiens Mauortius hastam. 269 Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles 270 excipit, ac totis similis Tirynthius actis. 271 Intremuere tubae, ac scisso Discordia crine 272 extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore 273 concretus sanguis, contusaque lumina flebant, 274 stabant aerati scabra rubigine dentes, 275 tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, 276 atque inter torto laceratam pectore uestem 277 sanguineam tremula quatiebat lampada dextra. 278 Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, 279 alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, 280 unde omnes terras atque omnia litora posset 281 aspicere ac toto fluitantes orbe cateruas, 282 atque has erumpit furibundo pectore uoces: 283 “Sumite nunc gentes accensis mentibus arma, 284 sumite et in medias immittite lampadas urbes. 285 Vincetur, quicumque latet; non femina cesset, 286 non puer aut aeuo iam desolata senectus; 287 ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent. 288 Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem, 289 Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem. 290 Quid porro tu, diue, tuis cunctaris in armis, 291 non frangis portas, non muris oppida soluis 292 thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri 293 Romanas arces? Epidamni moenia quaere, 294 Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.” 295 Factum est in terris quicquid Discordia iussit.