Orbem iam totum victor Romanus habebat, qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque; nec satiatus erat. Gravidis freta pulsa carinis iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra, si qua foret tellus, quae fuluum mitteret aurum, hostis erat, fatisque in tristia bella paratis quaerebantur opes. Non vulgo nota placebant gaudia, non usu plebeio trita voluptas. Aes Ephyreiacum laudabat miles in unda; quaesitus tellure nitor certaverat ostro; Hinc Numidae accusant, illinc nova vellera Seres atque Arabum populus sua despoliaverat arva. Ecce aliae clades et laesae vulnera pacis. Quaeritur in silvis auro fera, et ultimus Hammon Afrorum excutitur, ne desit belua dente ad mortes pretiosa; fame premit advena classes, tigris et aurata gradiens vectatur in aula, ut bibat humanum populo plaudente cruorem. Heu, pudet effari perituraque prodere fata, Persarum ritu male pubescentibus annis surripuere viros, exsectaque viscera ferro in venerem fregere, atque ut fuga mobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit. Omnibus ergo scorta placent fractique enerui corpore gressus et laxi crines et tot nova nomina vestis, quaeque virum quaerunt. Ecce Afris eruta terris citrea mensa greges servorum ostrumque renidens, ponitur ac maculis imitatur vilius aurum quae sensum trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis praemia correptis miles vagus esurit armis. Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis eruta litoribus vendunt conchylia cenas, ut renovent per damna famem. Iam Phasidos unda orbata est avibus, mutoque in litore tantum solae desertis adspirant frondibus aurae. Nec minor in Campo furor est, emptique Quirites ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt. Venalis populus, venalis curia patrum: est favor in pretio. Senibus quoque libera virtus exciderat, sparsisque opibus conversa potestas ipsaque maiestas auro corrupta iacebat. Pellitur a populo victus Cato; tristior ille est, qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni. Namque—hoc dedecoris populo morumque ruina— non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas Romanumque decus. Quare tam perdita Roma ipsa sui merces erat et sine vindice praeda. Praeterea gemino deprensam gurgite plebem faenoris inluvies ususque exederat aeris. Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus, sed veluti tabes tacitis concepta medullis intra membra furens curis latrantibus errat. Arma placent miseris, detritaque commoda luxu vulneribus reparantur. Inops audacia tuta est. Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem quae poterant artes sana ratione movere, ni furor et bellum ferroque excita libido?