💾 Archived View for litterae.art › 2022 › 0601-quando-kappa-quando-chi.gmi captured on 2024-08-18 at 17:23:19. Gemini links have been rewritten to link to archived content
⬅️ Previous capture (2022-06-03)
-=-=-=-=-=-=-
# Quando kappa, quando chi?
Conatum ad perdiscendum Odysseæ primum carmen studiose continuo. E versibus hactenus lectis de uno mentionem facere volo, quippe qui meum progressum aliquanto retardavit. Ecce reus, versus nonagesimus et nonus:
εἵλετο δ᾽ ἄλκιμον ἔγχος, ἀκαχμένον ὀξέι χαλκῷ
[Minerva] sumpsit et validam hastam, præfixam acuto ære
Identidem oculis clausis recte recitare conatus sum, sed fustra, propterea quod litteras κ (kappa) et χ (chi) confuse pronuntiabam, unam sæpe in loco aliæ. Nam hæ Græcæ consonantes simili modó sonandæ sunt, differuntque inter se aspiratione, quam chi leviter fert sed qua kappa omnino caret.
Certe, antehac κ ad χ appositam alicubi videram, videlicet in verbis κεχρημένον (in lineá XIII) et κεχόλωται (l. LXIX). Sed prope hæc verba aliæ κ et χ absunt. At in versu supra citato sunt quidem κ quattuor, si eam latentem intra litteram ξ (xi) quoque numeramus, atque χ tres. Lectio multo difficilior. Ergo, ut mecum cogitavi, oportet quendam ordinem inter has septem litteras reperire, cujus auxilio earum locos certius meminerim. Felici casu, ceteris litteris occultis ordo quæsitus manifestus fit, ut infra videtur. Nota bene, primum pro ξ litterá, binam κσ (kappa-sigma) scripsi.
------ - --κ---- --χ-- -κ-χ----- -κ--- χ--κ-
Hinc planum est κ et χ se invicem sequi. Num Homerus consulto ita composuerit est dubium. Utique quotiens hæreo incertus utra littera pronuntianda sit, protinus recordans utram modo sonaverim, alteram sono.
Ceterum, gaudeo quod hodie CXII primos versús Odysseæ e memoriá recitare possum.
--
Ismail in publicum deposuit (CC0)
kal. Jun. MMXXII