💾 Archived View for litterae.art › 2023 › 0415-signa-novi-anni.gmi captured on 2024-06-16 at 12:11:05. Gemini links have been rewritten to link to archived content
⬅️ Previous capture (2023-04-19)
-=-=-=-=-=-=-
# Signa novi anni
Ferias agimus. Plerique in nostrá terrá initium anni celebant mense Aprilis. Quantum scio, hoc festum tantum in fastis ascribi potest aut ad Idus Apriles aut ad diem post. Officium sacerdotum est tandem judicare accuratum diem tempusque, signis in cælo observatis. Heri igitur tres horas post meridiem undique commotionem ingentem incipere audivi. Nam concivium consuetudo est 'larvas fugare' ignibus missilibus, simul cum incipit novus annus, ne, ut credunt, calamitates patiantur in reliquo anno.
Equidem projectiles coruscare per aerem spectabam dolore affectus. Non quia sonos quasi tonitrús metuo (etsi fateor mihi silentium esse magnum bonum), odi potius speciem animalium perterritorum. Nam tunc aves, canes, feles, sciuri, aliaque animalia quamcumque consolationem fustra quærebant, ignorantia quidquid insolitum fieri in cælo. Sic eorum miseritus sum, sed non diu, cum tanta copia missilium parari non videretur heri quanta in prioribus festis.
Hodie mane audivimus in horto cantum dulcem. Vox fuit cuculi, primi cuculi quidem novi anni. Hoc genus arbores frequentare solet in imbriferis mensibus, videlicet mense Aprilis usque ad Novembri. His diebus, ob severam æstatem omnino siccam atque valde calidam, omnes adventum cuculorum avide exspectamus, qui annuntiant et novam annum et reditum imbri.
--
Ismail in publicum deposuit (CC0)
a.d. XVII kal. Maj. MMXXIII