💾 Archived View for litterae.art › 2022 › 1031-copiose-scripturus-sum.gmi captured on 2024-05-26 at 14:31:52. Gemini links have been rewritten to link to archived content
⬅️ Previous capture (2023-01-29)
-=-=-=-=-=-=-
# Copiose scripturus sum
Kalendæ Novembres impendent! Mox incipiet festus mensis dicatus ad Romanicas fabulas scribendas, seu NaNoWriMo, ubi quotannis laus tribuitur cujcumque scribat quinquaginta milia verborum intra XXX dies. Quater ego in prioribus annis metam attingere conatus sum, sed toties defeci. Etsi, non sum qui tam facile dissuadeatur! Hac vice impetum aliá viá faciam sic: quoddam vetus scriptum Anglico sermone editum versurus sum, cum autem mea consuetudo erat fabulas ex nihilo concipere. Nescio an illo modó labor levior fiat.
Opus selegi quod indicem 'The Moon Pool' fert (Latine 'Stagnum Lunæ'). Abraham Merritt centum plus ante annis hoc edidit. Textus Anglicus centum fere milia verborum continet. Debeo igitur 'tantum' circiter dimidiam partem libri vertere ut demum maximum laudem merear.
Puto me post NaNoWriMo reliquam partem libri non translaturum. Ceterum, etiam si librum omnem transferre vellem, id perficere nequeam quia mihi deest cum otium tum firmior scientia Latinitatis, qua sententias difficiles accurate vertere possim.
--
Ismail in publicum deposuit (CC0)
pri. kal. Nov. MMXXII