💾 Archived View for tilde.pink › ~lacour › gemlog › la_230911_reversioadlinguamlatinam.gmi captured on 2023-09-28 at 16:14:39. Gemini links have been rewritten to link to archived content
-=-=-=-=-=-=-
Anno superiore acta diaria scribere solebam more veterum: scilicet litteras super libellum quoddam calamo exarans. Deinde post aliquot menses, sicut saepe fit de otiis quae pro delectamento nostro susceperamus, sive quod a plurimis gravioribus officiis onerabar, sive simpliciter taedii et molestiae causa, litteras Latinas neglexi. Nunc revertere conor, a caritate capsulae meae geminianae pulsus. Nescio an quisquam ista lecturus sit: at si vero eveniet - neque ille me ipsum sit - scito me tironem sermonis Latini esse, innumera igitur fortasse menda nacturus es. Ignosce mihi, cui gratissimum est te vana verba mea legere, et - si vis - emendationes mitte quaeso ad cursum electronicum quod in prima pagina invenies.
Non forte, sed de industria huic capsulae nomen "Insulae Fortunatae" inscripsi et versus quosdam Horatio carmine excepta in limine posui. Non sum is, qui se iactans et superbiens, velut uter se inani vanitati turgeat: vere sermonem Latinum diligo et scriptores antiquos qui in eius litteris claruerunt. Studium et hereditas mea est, ut Italus. Multa consilia et rationes, quibus una hunc locum et spatium geminianum (parce iactantiae!) locupletiores reddam, in mentem habeo: alia faciliora factu, alia certe paulo praeter quam vires meae efficere possint. Sed heu! tempore semper egeo. Patientia adhibe, lector carissime: mox pulchriora ac gratiora quidem verba lecturus es, quam ista deliria quae tibi ex parva mea eruditione praebere possum.
~~~
a. d. III Id. Sep., MMDCCLXXVI a. U. c.
Tituli: lingua latina, consilia, scriptori veteres