💾 Archived View for litterae.art › 2022 › 0913-de-praedone-imperito-suae-artis.gmi captured on 2023-07-10 at 13:10:36. Gemini links have been rewritten to link to archived content

View Raw

More Information

⬅️ Previous capture (2023-01-29)

-=-=-=-=-=-=-

# De prædone imperito suæ artis

Domum meam inviolabilem esse putabam, sed res aliter fieri posse nuper inveni. Quæ acciderint narrabo cito, sed primum oportet de domo apertum facere hoc: videlicet familia nostra etsi parva, tamen domum nimis magnam incolat. Nam quamquam domui nostræ duo tabulata sunt, nos superiore tantum utemur, imum autem pæne desertum relinquimus. Attamen fenestræ in tabulato inferiore sipariis splendidis velantur. Nunc ad rem.

Mane fuit eo die Solis. Sol clare fulgebat. Post jentaculum quiescens sedebam in tabulato altero ut mos. Tum procul audivi sonum quasi capsellæ ligneæ cadentis. 'Ah,' mecum cogitavi, 'aliquis sarcinam gravem demittit in viam extra domum.' Postea de re oblitus sum, cum subito eundem sonum rursum audivi. 'Quid,' mecum cogitavi, 'iterumne?' Assurrexi et ambulavi ad fenestram ut forte causam discernerem in horto vel in viá. Nihil inexspectatum videns ad sellam reddidi. Sed paullo post, cum ictus tertius sonaret ego scalas descendi indagatum.

Tabulatum primum in tenebris inveni quia fenestræ omnes etiam convelabantur. Utique aliquid miri, quod vix crederes, in uná ex fenestris conspexi. Incredulus susurravi 'c-c-cancer!' Pedetemptim appropinquavi. Id quod jam super siparium ambulabat, utrum cancer an ingens araneus esset, incertus eram. Porro, non intellegebam cur is siparium agitaret vellicaretque pedibus.

Denique juxta fenestram stans rem clare vidi et intellexi: ante oculos meos non pedes cancri esse sed digitos hominis. Jamjam enim fur quidam in horto latens, et manum per apertam fenestram porrigens, eos nodos solvabat quibus siparium ad fenestram jungitur. Ita siparia pretiosa nostra resolvere conabatur ut ea auferret. Ille tunc hóc modó laborabat post velatam fenestram, ignarus me proxime constitere. Sine dubio iste fur compages pulsans et fenestram vi aperiens, sonos fecerat quos prius audiveram.

Non hæsitavi sed ilico clamavi 'Abi hinc!' (non Latine quidem sed linguá populorum). Siparium tollere ausus sum ut furem tandem aspicerem. Per fenestram illum vidi fugientem, itaque irascens baculum robustum prehendi domoque exi. In horto conspexi illum jam portam externam scandere et illinc evanescere. Tum hortum perscrutavi ne ullus sodalis ejus ibi lateret, sed nemo talis aderat.

Manifestum est istum prædonem ineptum fuisse. Equidem si latro vafer essem, numquam interdiu prædas peterem sed noctu, neque ædibus irrumperem nisi incolantes abessent vel saltem dormirent, atque etiam curate attenderem ne dormientes strepitu suscitarentur.

--

Ismail in publicum deposuit (CC0)

id. Sep. MMXXII

Limen