💾 Archived View for litterae.art › 2022 › 0514-poemata-memoriae-committo.gmi captured on 2023-07-10 at 13:22:13. Gemini links have been rewritten to link to archived content
⬅️ Previous capture (2022-06-03)
-=-=-=-=-=-=-
# Poemata memoriæ committo
His diebus duo carmina celeberrima lego, videlicet Lucretii 'De Rerum Naturá' et Homeri 'Odyssea'. Propositum meum est non solum opera bene intellegere et recte recitare, verum etiam eorum exordia in memoriá tenere.
Hujc cottidie operam do legens atque relegens. De novis verbis glossaria consulo. Consulo et commentaria. Lineas atramentis coloratis identidem rescribo, deinde canto. Dum otior, alicujus partis poematis reminiscor. Ita memoria est alenda, quia ut jampridem didici 'repetitio mater est memoriæ' et 'memoria minuitur nisi eam exerceas'.
Lente sane opus processit. Accelerare nolo, sum enim is qui solus ambulare malim quam cursu contendere cum Mercurio. Sufficit si per septimanam plus minus decem versús ex utroque poemate perdiscam. Verumtamen interdum vereor quousque hæc cœpta extendere queam, mecum sic cogitans. Umquamne otio egebo quominus pergam? Quando cerebrum tot versibus saturatum plus non accipet? Umquamne hunc laborem onerosum esse sentiam nec voluptatem ferre? Longe absit ea dies.
Quam fusum est hoc poema. Quamquam tantum brevem partem proœmii adhuc evolvi, de diversis rebus jam legi, velut de divinitate, de historiá, de puchritudine naturae, de radice formidinis. Sæpe lepor dictorum cor movet.
Etsi, lectio difficilis esset nisi commentarium optimum haberem, scilicet id a Leonard et Smith confectum, unde plurimum disco de philosophiá, de stilo peculiari, de insolitis formis verborum, de pronuntiatu. Gratiá frequentum annotationum, sententiæ clariores fiunt, si obscuræ vel nimis implicatæ esse visæ sint.
Leonard & Smith, 'T. Lucreti Cari De Rerum Natura, Libri Sex'
Lectio præsens non est mea prima, jamdudum enim versu tenus centesimo quinquagesimo perlegi. Postea autem lectionem neglexi usque ad annum hunc. Interea plerasque lineas oblitus sum, nimirum post intervallum annorum circiter sex. Sed mense Marte et Aprile operam dabam ut omissas partes rursus e memoria recitare possim. Quo facto ultra versum CLXXX progredior.
Pars quam nunc lego pertinet ad doctrinam 'nulla res de nihilo gignitur'. Quam ad demonstrandam Lucretius arguat sic, quantum saltem intellexerim. Primum, siquidem res de nihilo fierent, quique e qualibet matre nasci posset. Ergo feras gigni videremus apud armenta in agris, necnon similia absurda. Porro, si res de nihilo fierent, fructus quolibet tempore maturescerent, etiamsi materies suas (ex quibus consisti solerent) nondum colligerentur. At contra, frumenta tantum æstate patefieri videmus uvasque autumno.
Usque ad versum XCV didici. In proximis versibus fertur de consilio Minervæ ad salvandum Ulixen. Illa rogat patrem Jovem ut mittet Mercurium ad insulam longinquam deviamque, quo Ulixes infelix a quadam nymphá includitur. Addit se interea profecturam esse Ulixis domum ut filium ejus incitet adversus procaces viros ibi bona omnia consumentes.
Quoniam haud peritus sum linguæ Græcæ antiquæ, aliquot auxilia mihi magno usui sunt. Imprimis glossarium a Cunliffe confectum, quia Homeri dialectum mihi minus notum est quam Atticum.
Cunliffe, 'Lexicon of the Homeric Dialect'
Et quoniam sæpenumero post lectionem dubito de meá interpretatione, confirmationem in versione Latiná quærere soleo.
Dindorf, 'Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquæ'
Neque eas regulas omnino intellego quibus metra enumeranda sunt in Græco versu. Quare interdum consulo situm a Chamberlain editum ubi metra separatim indicantur.
Versús Odysseæ in metra divisi
--
Ismail in publicum deposuit (CC0)
pri. id. Maj. MMXXII