💾 Archived View for runjimmyrunrunyoufuckerrun.com › schol › thesis › text › 121 captured on 2021-12-17 at 13:26:06.
-=-=-=-=-=-=-
Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram conatus, rupto tellurem soluit hiatu. Tunc Fortuna levi defudit pectore voces: ‘O genitor, cui Cocyti penetralia parent, si modo vera mihi fas est impune profari, vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas. Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi muneribusque meis irascor. Destruet istas idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi quippe cremare viros et sanguine pascere luxum. Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae. Iam fragor armorum trepidantes personat aures, Et Libyae cerno tua, Nile, gementia claustra, Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes. Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus sufficiet simulacra virum traducere cumba; classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina, pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande: ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.’