% tex2asc-version: 0.1 % % Georgicon II. % % Contributor: Konrad Schroder % % Original publication data: % Greenough, J. B. _Bucolics,_Aeneid,_and_Georgics_Of_Vergil_. % Boston: Ginn & Co., 1900. % % Version: Beta, 26 February 1993 % % This file is in the Public Domain. % \input ks_macros.tex \poetrysize \raggedbottom % \centerline{PUBLI VERGILI MARNOIS} \centerline{GEORGICON} \centerline{LIBER II} \bigskip\obeylines \linesbyfive H{\sc ACTENUS} arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae. Huc, pater o Lenaee---tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris--- huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis. \quad Principio arboribus varia est natura creandis. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxuma frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus. Pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subicit umbra. Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum. \quad Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus. Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo quadrifidasque sudes et acuto robore vallos; silvarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra; nil radicis egent aliae summumque putator haud dubitat terrae referens mandare cacumen. Quin et caudicibus sectis---mirabile dictu--- truditur e sicco radix oleagina ligno. Et saepe alterius ramos inpune videmus vertere in alterius mutatamque insita mala ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna. \quad Quare agite o proprios generatim discite cultus, agricolae, fructusque feros mollite colendo, neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho conserere atque olea magnum vestire Taburnum. Tuque ades inceptumque una decurre laborem, O decus, o famae merito pars maxuma nostrae, Maecenas, pelagoque volans da vela patenti; non ego cuncta meis amplecti versibus opto, non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox; ades et primi lege litoris oram. In manibus terrae; non hic te carmine ficto atque per ambages et longa exorsa tenebo. \quad Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, exuerint silvestrem animum cultuque frequenti in quascumque voles artis haud tarda sequentur. Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis, hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros; nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos. Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. Sed truncisoleae melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus; plantis et durae coryli nascuntur et ingens fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma nascitur et casus abies visura marinos. \quad Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere valentis; castaneae fagus, ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis. Nec modus inserere atque oculos inponere simplex. Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen includunt udoque docent inolescere libro. Aut rursum enodes trunci resecantur et alte finditur in solidum cuneis via, deinde feraces plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens iit ad caelum ramis felicibus arbos miraturque novas frondes et non sua poma. \quad Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, pinguibus hae terris habiles, levioribus illae, et passo Psithia utilior tenuisque Lageos temptatura pedes olim vincturaque linguam, purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam, Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis. Sunt et Aminaeae vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus; Argitisque minor, cui non certaverit ulla aut tantum fluere aut totidem durare per annos. Non ego te, Dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis. Sed neque quam multae species nec nomina quae sint, est numerus; neque enim numero conprendere refert; quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem discere quam multae Zephyro turbentur harenae, aut ubi navigiis violentior incidit Eurus, nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus. \quad Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni; litora myrtetis laetissima; denique apertos Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi. Aspice et extremis domitum cultoribus orbem Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: divisae arboribus patriae. Sola India nigrum fert ebenum, solis est turea virga Sabneis. Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? Quid nemora Aethiopum molli canentia lana, velleraque ut foliis depectant tenuia Seres; aut quos Oceano propior gerit India lucos, extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum arboris haud ullae iactu potuere sagittae? Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. Media fert tristis sucos tardumque saporem felicis mali, quo non praesentius ullum, pocula si quando saevae infecere novercae, miscueruntque herbas et non innoxia verba, auxilium venit ac membris agit atra venena. Ipsa iugens arbos faciemque simillima lauro; et, si non alium late iactaret odorem, laurus erat; folia haud ullis labentia ventis; flos ad prima tenax; animas et olentia Medi ora fovent illo et senibus medicantur anhelis. sed neque Medorum, silvae ditissima, terra, nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi totaque turiferis Panchaia pinguis harenis. Haec loca non tauri spirantes naribus ignem invertere satis inmanis dentibus hydri nec galeis densisque virum seges horruit hastis; sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor inplevere; tenent oleae armentaque laeta. Hinc bellator equus campo sese arduus infert; hinc albi, Clitumne, greges et maxuma taurus victima, saepe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deum duxere triumphos. Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos. At rabidae tigres absunt et saeva leonum semina nec miseros fallunt aconita legentis nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis. Adde tot egregias urbes operumque laborem, tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subterlabentia muros. An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra anne lacus tantos? Te, Lari maxume, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis? Haec eadem argenti rivos aerisque metalla ostendit venis atque auro plurima fluxit. Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar, qui nunc extremis Asiae iam victor in oris inbellem avertis Romanis arcibus Indum. Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus, magna virum; tibi res antiquae laudis et artis ingredior, sanctos ausus recludere fontis, Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. \quad Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique, quis color et quae sit rebus natura ferendis. Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae. Indicio est tractu surgens oleaster eodem plurimus et strati bacis silvestribus agri. At quae pinguis humus dulcique uligine laeta, quique frequens herbis et fertilis ubere campus--- qualem saepe cava montis convalle solemus despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes felicemque trahunt limum---quique editus austro et filicem curvis invisam pascit aratris: hic tibi praevalidas olim multoque fluentis sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae, hic laticis, qualem pateris libamus et auro, inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, lancibus et pandis fumantia reddimus exta. Sin armenta magis studium vitulosque tueri aut ovium fetum aut urentis culta capellas, saltus et saturi petito longinqua Tarenti et qualem infelix amisit Mantua campum, pascentem niveos herboso flumine cycnos; non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt; et, quantum longis carpent armenta diebus, exigua tantum gelidus ros nocte reponet. Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra et cui putre solum,---namque hoc imitamur arando--- optuma frumentis; non ullo ex aequore cernes plura domum tardis decedere plaustra iuvencis; aut unde iratus silvam devexit arator et nemora evertit multos ignava per annos antiquasque domos avium cum stirpibus imis eruit; illae altum nidis petiere relictis, at rudis enituit inpulso vomere campus. Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris vix humilis apibus casias roremque ministrat; et tophus scaber et nigris exesa chelydris creta negant alios aeque serpentibus agros dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras. Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit quaeque suo semper viridi se gramine vestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum: illa tibi laetis intexet vitibus ulmos, illa ferax oleo est, illam experiere colendo et facilem pecori et patientem vomeris unci. Talem dives arat Capua et vicina Vesevo ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris. \quad Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam. Rara sit an supra morem si densa requires--- altera frumentis quoniam favet, altera Baccho, densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo--- ante locum capies oculis alteque iubebis in solido puteum demitti omnemque repones rursus humum et pedibus summas aequabis harenas. Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis aptius uber erit; sin in sua posse negabunt ire loca et scrobibus superabit terra repletis, spissus ager; glaebas cunctantis crassaque terga exspecta et validis terram proscinde iuvencis. Salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix---ea nec mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat--- tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos colaque prelorum fumosis deripe tectis; huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae ad plenum calcentur; aqua eluctabitur omnis scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae; at sapor indicium faciet manifestus et ora tristia temptantum sensu torquebit amaro. Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit, sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. Humida maiores herbas alit, ipsaque iusto laetior. Ah nimium ne sit mihi fertilis illa neu se praevalidam primis ostendat aristis! Quae gravis est, ipso tacitam se pondere prodit, quaeque levis. Promptum est oculis praediscere nigram, et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus difficile est: piceae tantum taxique nocentes interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae his animadversis terram multo ante memento excoquere et magnos scrobibus concidere montis, ante supinatas aquiloni ostendere glaebas, quam laetum infodias vitis genus. Optuma putri arva solo: id venti curant gelidaeque pruinae et labefacta movens robustus iugera fossor. Ac si quos haud ulla viros vigilantia fugit, ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur arboribus seges et quo mox digesta feratur, mutatam ignorent subito ne semina matrem. Quin etiam caeli regionem in cortice signunt, ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi, restituant: adeo in teneris consuescere multum est. Collibus an plano melius sit ponere vitem, quaere prius. Si pinguis agros metabere campi, densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus; sin tumulis adclive solum collisque supinos, indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem arboribus positis secto via limite quadret. Ut saepe ingenti bello cum longa cohortes explicuit legio et campo stetit agmen aperto, directaeque acies, ac late fluctuat omnis aere renidenti tellus, necdum horrida miscent proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis: omnia sint paribus numeris dimensa viarum; non animum modo uti pascat prospectus inanem, sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas terra neque in vacuum poterunt se extendere rami. \quad Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras. ausim vel tenui vitem committere sulco. Altior ac penitus terrae defigitur arbos, aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras aetherias, tantum radice in Tartara tendit. Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres convellunt; inmota manet, multosque nepotes, multa virum volvens durando saecula vincit. Tum fortis late ramos et bracchia pandens huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram. \quad Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem, Neve inter vitis corylum sere, neve flagella summa pete aut summa defringe ex arbore plantas tantus amor terrae---neu ferro laede retunso semina, neve oleae silvestris insere truncos: nam saepe incautis pastoribus excidit ignis, qui furtim pingui primum sub cortice tectus robora conprendit frondesque elapsus in altas ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus fer ramos victor perque alta cacumina regnat et totum involvit flammis nemus et ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem, praesertim si tempestas a vertice silvis incubuit glomeratque ferens incendia ventus. Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti possunt atque ima similes revirescere terra; infelix superat foliis oleaster amaris. \quad Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor tellurem Borea rigidam spirante movere. Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto concretam patitur radicem adfigere terrae. Optuma vinetis satio, cum vere rubenti candida venit avis longis invisa colubris, prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas. Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis; vere tument terrae et genitalia semina poscunt. Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether coniugis in gremium laetae descendit et omnis magnus alit magno commixtus corpore fetus. Avia tum resonant avibus virgulta canoris et Venerem certis repetunt armenta diebus; parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris laxant arva sinus; superat tener omnibus humor; inque novos soles audent se germina tuto credere, nec metuit surgentis pampinus austros aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem, sed trudit gemmas et frondes explicat omnis. Non alios prima crescentis origine mundi inluxisse dies aliumve habuisse tenorem crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primae lucem pecudes hausere virumque terrea progenies duris caput extulit arvis, inmissaeque ferae silvis et sidera caelo. Nec res hunc tenerae possent perferre laborem, si non tanta quies iret frigusque caloremque inter, et exciperet caeli indulgentia terras. \quad Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas; inter enim labentur aquae tenuisque subibit halitus atque animos tollent sata; iamque reperti, qui saxo super atque ingeutis pondere testae urguerent; hoc effusos munimen ad imbris, hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva. \quad Seminibus positis superest diducere terram saepius ad capita et duros iactare bidentis, aut presso exercere solum sub vomere et ipsa flectere luctantis inter vineta iuvencos; tum levis calamos et rasae hastilia virgae fraxineasque aptare sudes furcasque valentis, viribus eniti quarum et contemnere ventos adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos. \quad Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas, parcendum teneris, et dum se laetus ad auras palmes agit laxis per purum inmissus habenis, ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis carpendae manibus frondes interque legendae. Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde--- ante reformidant ferrum---tum denique dura exerce imperia et ramos conpesce fluentis. \quad Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum, praecipue dum frons tenera inprudensque laborum; cui super indignas hiemes solemque potentem silvestres uri adsidue capraeque sequaces inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae. Frigora nec tantum cana concreta pruina aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas, quantum illi nocuere greges durique venenem dentis et admorso signata in stirpe cicatrix. Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi praemiaque ingeniis pagos et compita circum thesidae posuere atque inter pocula laeti mollibus in pratis unctos saluere per utres. Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni versibus incomptis ludunt riquque soluto oraque corticibus sumunt horrenda cavatis et te, Bacche, vocant per carmina laeta tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. Hinc omnis largo pubescit vinea fetu, conplentur vallesque cavae saltusque profundi, et quocumque deus circum caput egit honestum. Ergo rite suum Baccho dicemus honorem carminibus patriis lancesque et liba feremus et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis. \quad Est etiam ille labor curandis vitibus alter, cui numquam exhausti satis est: namque omne quot annis terque quaterque solum scindendum glebaque versis aeternum frangenda bidentibus, omne levandum fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem atque in se sua per vestigia volvitur annus. Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes, frigidus et silvis aquilo decussit honorem, iam tum acer curas venientem extendit in annum rusticus et curvo Saturni dente relictam persequitur vitem attondens fingitque putando. Primus humum fodito, primus devecta cremato sarmenta et vallos primus sub tecta referto; postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra, bis segetem densis obducunt sentibus herbae; durus uterque labor: laudato ingentia rura, exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci vimina per silvam et ripis fluvialis arundo caeditur, incultique exercet cura salicti. Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt, iam canit effectos extremus vinitor antes: sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus et iam maturis metuendus Iuppiter uvis. \quad Contra non ulla est oleis cultura; neque illae procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis, cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt; ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco, sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges. Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam. \quad Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis et viris habuere suas, ad sidera raptim vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae. Nec minus interea fetu nemus omne gravescit sanguineisque inculta rubent aviaria bacis. Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat, pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt. Et dubitant homines serere atque inpendere curam quid maiora sequar?---salices humilesque genestae aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram Sufficiunt saepemque satis et pabula melli--- et iuvat undantem buxo spectare Cytorum naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre non rastris, hominum non ulli obnoxia curae. Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae, quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque, dant alios aliae fetus, dant utile lignum navigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque. Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris agricolae et pandas ratibus posuere carinas, viminibus salices fecundae, frondibus ulmi, at myrtus validis hastilibus et bona bello cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus. Nec tiliae leves aut torno rasile buxum non formam accipiunt ferroque cavantur acuto. Nec non et torrentem undam levis innatat alnus, missa Pado; nec non et apes examina condunt corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alveo. Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt Bacchus et ad culpam caussas dedit; ille furentis centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem. \quad O fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis fundit humo facilem victum iustissima tellus. Si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis vomit aedibus undam, nec varios inhiant pulchra testudine postis inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera, alba neque Assyrio fucatur lana veneno nec casia liquidi corrumpitur usus olivi: at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis--- speluncae vivique lacus et frigida Tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni--- non absunt; illic saltus ac lustra ferarum et patiens operum exiguoque adsueta iuventus, sacra deum sanctique patres; extrema per illos iustitia excedens terris vestigia fecit. \quad Me vero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Sin, has ne possim naturae accedere partis, frigidus obstiterit circum praecordia sanguis: rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi sistat et ingenti ramorum protegat umbra! Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, atque metus omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari. Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis, panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores: illum non populi fasces, non purpura regum flexit et infidos agitans discordia fratres aut coniurato descendens Dacus ab Histro, non res Romanae perituraque regna; neque ille aut doluit miserans inopem aut invidit habenti quos rami fructus, quos ipsa volentia rura sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura insanumque forum aut populi tabularia vidit. sollicitant alii remis freta caeca ruuntque in ferrum, penetrant aulas et limina regum; hic petit excidiis urbem miserosque Penatis, ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; condit opes alius defossoque incubat auro; hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem per cuneos---geminatus enim plebisque patrumque--- corripuit; gaudent perfusi sanguiue fratrum, exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem. Agricola incurvo terram dimovit aratro: hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos. Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat. Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis, glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae; et varios ponit fetus autumnus et alte mitis in apricis coquitur vindemia saxis. Interea dulces pendent circum oscula nati, casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae lactea demittunt pinguesque in gramine laeto inter se adversis luctantur cornibus haedi. Ipse dies agitat festos fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii cratera coronant, te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris velocis iaculi certamina ponit in ulmo, corporaque agresti nudant praedura palaestrae. Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces. Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante inpia quam caesis gens est epulata iuvencis, aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; necdum etiam audierant inflari classica, necdum inpositos duris crepitare incudibus enses. Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor, et iam tempus equum fumantia solvere colla. \bye