% tex2asc-version: 0.1 % % Vergil's Tenth Eclogue. % % Contributor: Konrad Schroder % % Original publication data: % Greenough, J. B. _Bucolics,_Aeneid,_and_Georgics_Of_Vergil_. % Boston: Ginn & Co., 1900. % Version: 0.01 (Beta), 3 July 1993. % % This file is in the Public Domain. % \input ks_macros.tex \poetrysize \raggedbottom % \centerline{PUBLI VERGILI MARONIS} \centerline{ECLOGA X} \bigskip \obeylines\linesbyfive % E{\sc XTREMUM} hunc, Arethusa, mihi concede laborem: pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, carmina sunt dicenda neget quis carmina Gallo? sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, Doris amara suam non intermisceat undam. incipe; sollicitos Galli dicamus amores, dum tenera attondent simae virgulta capellae. non canimus surdis; respondent omnia silvae. \quad Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae Naides, indigno cum Gallus amore peribat? nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe. Illum etiam lauri, etiam flevere myricae. Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei. Stant et oves circum;---nostri nec paenitet illas, nec te poeniteat pecoris, divine poeta;--- et formosus ovis ad flumina pavit Adonis; venit et opilio; tardi venere subulci; uvidus hiberna venit de glande Menalcas. Omnes `Unde amor iste' rogant `tibi?' Venit Apollo: `Galle, quid insanis?' inquit; `tua cura Lycoris perque nives alium perque horrida castra secuta est.' Venit et agresti capitis Silvanus honore, florentis ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi sanguineis ebuli bacis minioque rubentem. `Ecquis erit modus?' inquit; `Amor non talia curat; nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.' Tristis at ille: `Tamen cantabitis, Arcades,' inquit `montibus haec vestris: soli cantare periti Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, vestra meos olim si fistula dicat amores! Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae! Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas, seu quicumque furor---quid tum, si fuscus Amyntas; et nigrae violae sunt et vaccinia nigra--- mecum inter salices lenta sub vite iaceret; serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. Nunc insanus amor duri me Martis in armis tela inter media atque adversos detinet hostes: tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!) Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant! ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina, pastoris Siculi modulabor avena. certum est in silvis, inter spelaea ferarum malle pati, tenerisque meos incidere amores arboribus; crescent illae, crescetis, amores. Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis, aut acris venabor apros: non me ulla vetabunt frigora Parthenios canibus circumdare saltus. iam mihi per rupes videor lucosque sonantis ire; libet Partho torquere Cydonia cornu spicula:---tamquam haec sit nostri medicina furoris, ut deus ille malis hominum mitescere discat! Iam neque hamadryades rursus nec carmina nobis ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae. non illum nostri possunt mutare labores, nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri. omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.' \quad Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides; vos haec facietis maxima Gallo--- Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, quantum vere novo viridis se subicit alnus. Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra; iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae. te domum saturae, venit Hesperus, ite capellae. \bye