% tex2asc-version: 0.1 % % Vergil's Ninth Eclogue. % % Contributor: Konrad Schroder % % Original publication data: % Greenough, J. B. _Bucolics,_Aeneid,_and_Georgics_Of_Vergil_. % Boston: Ginn & Co., 1900. % Version: 0.01 (Beta), 4 July 1993. % % This file is in the Public Domain. % \input ks_macros.tex \poetrysize \raggedbottom % \centerline{PUBLI VERGILI MARONIS} \centerline{ECLOGA IX} \medskip \centerline{LYCIDAS \quad MOERIS} \bigskip \obeylines\linesbyfive % {\it L.} Q{\sc UO} te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem? {\it M.} O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli diceret: `Haec mea sunt; veteres migrate coloni!' nunc dicti, tristes, quoniam Fors omnia versat, os illi---quod nec vertat bene---mittimus haedos. {\it L.} Certe equidem audieram, qua se subducere colles incipiunt, mollique iugum demittere ciivo, usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. {\it M.} Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. quod nisi me quacumque Dovas incidere lites ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix, nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas. {\it L.} Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis paene simul tecum solatia rapta, Menalca? quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis spargeret, aut viridi fontes induceret umbra? vel quae sllblegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras? *** Tityre, dum redeo---brevis est via---pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caveto. {\it M.} Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: `Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis--- Mantua, vae mtserae nimium vicina Cremonae--- cantanfes sublime ferent ad sidera cycni.' {\it L.} Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos; sic cytiso pastae distendant ubera vaccae! Incipe, si quid habes: et me fecere poetam Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt vatem pastores, sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores. {\it M.} Id quidem ago et tacitus, Lyc;da, mecum ipse voluto, si valeam meminisse; neque est ignobile carmen: `huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis hic ver purpureum; varios hic flumina circum fundit humus flores; hic candida populus antro imminet, et lentae texunt umbracula vites. huc ades: insani feriant sine litora fluctus. {\it L.} Quid, quae te pura solum sub nocte canentem audieram? Numeros memini, si verba tenerem. `Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo duceret apricis in collibus uva colorem. insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.' {\it M.} Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles: nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores. Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. {\it L.} Causando nostros in longum ducis amores: et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum incipit adparere Bianoris: hic ubi densas agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus; hic haedos depone: tamen veniemus in urbem. aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur, cantantes licet usque (minus via laedit) eamus; cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. {\it M.} Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus: carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus. \bye