% tex2asc-version: 0.1 % % Aeneid XII. % % Contributor: Konrad Schroder % % Original publication data: % Greenough, J. B. _Bucolics,_Aeneid,_and_Georgics_Of_Vergil_. % Boston: Ginn & Co., 1900. % % Version: 0.01 (Beta), 21 March 1993 % % This file is in the Public Domain. % \input ks_macros.tex \poetrysize \raggedbottom % \centerline{PUBLI VERGILI MARONIS} \centerline{AENEIDOS} \centerline{LIBER XII} \bigskip \obeylines\linesbyfive % T{\sc URNUS} ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro implacabilis ardet attollitque animos. Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum movet arma leo gaudetque comantis excutiens cervice toros fixumque latronis inpavidus frangit telum et fremit ore cmento: haud secus adcenso gliscit violentia Turno. Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: `Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent. Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), et solus ferro crimen commune refellam, aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.' % \quad Olli sedato respondit corde Latinus: `O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est consulere atque omnis metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta multa manu, nec non aurumque animusque Latino est; sunt aliae innuptae Latio et Laurentiblls arvis, nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri. Me natam nulli veterum sociare procorum fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. Victus amore tui, cognato sanguine victus coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi: promissam eripui genero, arma impia sumpsi. Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur bella, vides, quantos primus patiare labores. Bis magna victi pugna vix urbe tuemur spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat? Si Turno exstincto socios sum adscire paratus, cur non incolllnli potius certamina tollo? Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te---Fors dicta refutet!--- prodiderim, natam et conubia nostra petentem? Respice res bello varias; miserere parentis longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe dividit.' Haudquaquam dictis violentia Turni flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore: 'Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci: et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis. longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et vanis sese occulat umbris.' % \quad At regina, nova pugnae conterrita sorte, flebat et ardentem generum monitura tenebat: `Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae tangit honos animum (spes tu nunc ulla, senectae tu requies miserae, decus imperiumque Latini te penes, in te omnis domus inclinata recumbit). unum oro: desiste manum committere Teucris. Qui te cumque manent isto certan1ine casus, et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam lumina nec generum Aenean captiva videbo.' Accepit vocem lacrio1is Lavinia matris flagrantis pertusa genas, quoi plurimus ignem subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa: talis virgo dabat ore colores. Illum turbat amor, figitque in virgine voltus: ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam. `Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto prosequere in duri certamina Martis euntem, O mater; neque enim Turno mora libera mortis. Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno haud placitura refer: cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis Aurora rubebit, non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, illo quaeratur coniunx Lavinia campo.' % \quad Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit. poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, qui candore nives anteirent, cursibus auras. Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt pectora plausa cavis et colla comantia pectunt. Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris; simul aptat habendo ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae. ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygta candientem tinxerat unda. Exin quae mediis ingenti adoixa columnae aedibus adstabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem vociferans: `Nunc, O numquam frustrata vocatus hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus loricamque manu valida lacerare revulsam semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis vibratos calido ferro murraque madentis.' His agitur furiis; totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis: mugitus veluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, arboris obnixus trunco, ventosque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. % \quad Nec minus interea maternis saevos in armis Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, oblato gaudens componi foedere bellum, tum socios maestique metum solatur Iuli, fata docens, regique iubet responsa Latino certa referre viros et pacis dicere leges. % \quad Postera vix summos spargebat lumine montis orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt solis equi lucemque elatis naribus efflant: campum ad certamen magnae sub moenibus urbis dimensi Rutulique viri Teucrique parabant in medioque focos et dis communibus aras gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant, velati limo et verbena tempora vincti. Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis agmina se fundunt portis. Hinc Tro\"{\i}us omnis Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis, haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis pugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi ductores auro volitant ostroque decori, et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas et Messapus equum domitor, Neptunia proles. Utque dato signo spatia in sua quisque recessit, defigunt tellure hastas et scuta reclinant. Tum studio effusae matres et volgus inermum invalidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus adstant. % \quad At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur, tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti, prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini. Extemplo Turni sic est adfata sororem diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro virginitate sacravit): `Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, praetulerim caelique lubens in parte locarim: disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. Qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi: nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis, Parcarumque dies et vis inimica propinquat. Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. Tu pro germano siquid praesentius audes, perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur.' Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit terque quaterque manu pectus percussit honestum. `Non lacrumis hoc tempus,' ait Saturnia Iuno: `Adcetera et fratrem, siquis modus, eripe morti, aut tu bella cie conceptumque excute foedus: auctor ego audendi.' Sic exhortata reliquit incertam et tristi turbatam volnere mentis. % \quad Interea reges, ingenti mole Latinus quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis, bina manu lato crispans hastilia ferro; hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis, et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, procedunt castris, puraque in veste sacerdos saetigeri fetum suis intonsamque bidentem adtulit admovitque pecus flagrantibus aris. Illi ad surgentem conversi lumina solem dant fruges manibus salsas et tempora ferro summa notant pecudum paterisque altaria libant. Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur: `Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra voeanti, quam propter tantos potui perferre labores, et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx, iam melior, iam, diva, precor, tuque inclute Mavors, cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti religio et quae caeruleo sunt numina ponto: cesserit Ausonio si fors victoria Turno, convenit Evandri victos discedere ad urbem, cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent, sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem (ut potius reor et potius di numine firment), non ego nec Teucris Italos parere iubebo nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae invictae gentes aeterna in foedera mittant. Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto, imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri constituent, urbique dabit Lavinia nomen.' Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus suspiciens caelum tenditque ad sidera dextram: `Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro Latonaeque genus duplex lanumque bifrontem vimque deum infernam et duri sacraria Ditis; audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit. Tango aras, medios ignis et numina testor: nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet, qua res cumque cadent; nec me vis ulla volentem avertet, non, si tellurem effundat in undas diluvio miscens caelumque in Tartara solvat; ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat `numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras, cum semel in silvis imo de stirpe recisum matre caret posuitque comas et bracchia ferro, olim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gesture Latinis.' Talibus inter se firmabant foedera dictis conspectu in medio procerum. Tum rite sacratas in flammam iugulant pecudes et viscera vivis eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras. % \quad At vero Rutulis inpar ea pugna videri iamdudum et vario misceri pectora motu; tum magis, ut propius cernunt uon viribus aequis. Adiuvat incessu tacito progressus et aram suppliciter venerans demisso lumine Turnus tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor. Quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit sermonem et volgi variare labantia corda, in medias acies, formam adsimulata Camerti, cui genus a proavis ingens clarumque paternae nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis, in medias dat sese acies haud nescia rerum rumoresque serit varios ac talia fatur: `Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam obiectare animam? Numerone an viribus aequi non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt fatalesque manus, infensa Etruria Turno: vix hostem, alterni si congrediamur, habemus. Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, succedet fama vivusque per ora feretur: nos patria amissa dominis parere superbis cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.' Talibus incensa est iuvenum sententia dictis iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur; ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur infectum et Turni sortem miserantur iniquam. His aliud maius Iuturna adiungit et alto dat signum caelo, quo non praesentius ullum turbavit mentes Italas monstroque fefellit. Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra litoreas agitabat aves turbamque sonantem agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres convertunt clamore fugam, mirabile visu, aetheraque obscurant pennis hostemque per auras facta nube premunt, donec vi victus et ipso pondere defecit, praedamque ex unguibus ales proiecit fluvio penitusque in nubila fugit. Tum vero augurium Rutuli clamore salutant expediuntque manus; primusque Tolumnius augur `Hoc erat, hoc, votis,' inquit, `quod saepe petivi. Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum corripite, O miseri, quos improbus advena bello territat invalidas ut aves et litora vestra vi populat: petet ille fugam penitusque profundo vela dabit. Vos unanimi densete catervas et regem vobis pugna defendite raptum.' Dixit et adqersos telum contorsit in hostis procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes turbati cunei calefactaque corda tumultu. Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum corpora constiterant contra, quos fida crearat una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo balteus et laterum iuncturas fibula mordet egregium forma iuvenem et fulgentibus armis transadigit costas fulvaque effundit harena. At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant Troes Agyllinique et pictis Arcades armis: sic omnis amor unus habet decernere ferro. Diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus pulsatos referens infecto foedere divos. Infrenant alii currus aut corpora saltu subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt. Messapus regem regisque insigne gerentem, Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus, adverso proterret equo: ruit ille recedens et miser oppositis a tergo involvitur aris in caput inque umeros. At fervidus advolat hasta Messapus teloque orantem multa trabali desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur: `Hoc habet, haec melior magnis data victima divis.' Concurrunt Itali spoliantque calentia membra. Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti occupat os flammis: olli ingens barba reluxit nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus caesariem laeva turbati corripit hostis inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum: sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum pastorem primaque acie per tela ruentem, ense sequens nudo superimminet: ille securi adversi frontem mediam mentumque reducta disicit et sparso late rigat arma cruore. Olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam conduntur lumina noctem. % \quad At pius Aeneas dextram tendebat inermem nudato capite atque suos clamore vocabat: `Quo ruitis? Quaeve ista repens discordia surgit? O cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes compositae leges; mihi ius concurrere soli; me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.' Has inter voces, media inter talia verba ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, adtulerit: pressa est insignis gloria facti. nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam. Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit turbatosque duces, subita spe fervidus ardet: poscit equos atque arma simul saltuque superbus emicat in currum et manibus molitur habenas. Multa virum volitans dat fortia corpora Leto, semineces volvit multos aut agmina curru proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis bella movens immittit equos; illi aequore aperto ante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima pulsu Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: talis equos alacer media inter proelia Turnus fumantis sudore quatit, miserabile caesis hostibus insultans; spargit rapida ungula rores sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena. Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis, vel conferre manum vel equo praevertere ventos. Parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine avum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; illum Tydides alio pro talibus ausis adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis. Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, ante levi iaculo longum per inane secutus sistit equos biiugis et curru desilit atque semianimi lapsoque supervenit et pede collo impresso dextrae mucronem extorquet et allo fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit: `En agros et quam bello, Troiane, petisti, Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.' Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit. Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten. Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo: sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum, et cristam adverso curru quatit aura volantem. Non tulit instantem Phegeus animisque frementem: obiecit sese ad currum et spumantia frenis ora citatorum dextra detorsit equorum. Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum lancea consequitur rumpitque infixa bilicem loricam ct summum degustat volnere corpus. Ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem ibat et auxilium ducto mucrone petebat: cum rota praecipitem et procursu concitus axis impulit effunditque solo, Turnusque secutus imam inter galeam summi thoracis et oras abstulit ense caput truncumque reliquit harenae. % \quad Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates Ascaniusque comes castris statuere cruentum, alternos longa nitentem cuspide gressus. Saevit et infracta luctatur arundine telum eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit ense secent lato vulnus telique latebram rescindant penitus seseque in bella remittant. Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx Iasides, acri quondam cui captus amore ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo augurium citharamque dabat celerisque sagittas. Ille ut depositi proferret fata parentis, scire potestates herbarum usumque medendi maluit et mutas agitare inglorius artes. Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto Paeonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo subvenit; et saevus campis magis ac magis horror crebrescit propiusque malum est. Iam pulvere caelum stare vident: subeunt equites, et spicula castris densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum. Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo; non illa feris incognita capris gramina, cum tergo volucres haesere sagittae: hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo, detulit; hoc fusum labris splendentibus amnem inficit occulte medicans spargitque salubris ambrosiae sucos et odoriferam panaceam. Fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx ignorans, subitoque omnis de corpore fugit quippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis; iamque secuta manum nullo cogente sagitta excidit, atque novae rediere in pristina vires. `Arma citi properate viro! Quid statis?' Iapyx conclamat primusque animos adcendit in hostem. `Non haec humanis opibus, non arte magistra proveniunt neque te, Aenea, mea dextera servat: maior agit deus atque opera ad maiora remittit.' Ille avidus pugnae suras iucluserat auro hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur: `Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet. Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.' % \quad Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens, telum immane manu quatiens; simul agmine denso Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis turba fluit castris: tum caeco pulvere campus miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. Vidit ab adverso venientis aggere Turnus, videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos audiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit. Ille volat campoque atrum rapit agmen aperto. Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus it mare per medium; miseris heu praescia longe horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late; ante volant sonitumque ferunt ad litora venti: talis in adversos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant. Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim, Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, primus in adversos telum qui torserat hostis. Tollitur in caelum clamor, versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros. Ipse neque aversos dignatur sternere Morti nec pede congressos aequo nec tela ferentis insequitur: solum densa in caligine Turnum vestigat lustrans, solum in certamina poscit. Hoc concussa metu mentem Iuturna virago aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et longe lapsum temone relinquit: ipsa subit manibusque undantis flectit habenas, cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci. Nigra velut magnas domini cum divitis aedes pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, pabula parva legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum stagoa sonat: similis medios Iuturna per hostis fertur equis rapidoque volans obit omnia curru iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem nec conferre manum patitur, volat avia longe. Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes vestigatque virum et disiecta per agmina magna voce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem alipedumque fugam cursu temptavit equorum, aversos totiens currus Iuturna retorsit. Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu, diversaeque vocant animum in contraria curae. Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat lenta levis cursu praefixa hastilia ferro, horum unum certo contorquens dirigit ictu. Substitit Aeneas et se collegit in arma, poplite subsidens; apicem tamen incita summum hasta tulit summasque excussit vertice cristas. Tum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus, diversos ubi sensit equos currumque referri, multa Iovem et laesi testatus foederis aras iam tandem invadit medios et Marte secundo terribilis saevam nullo discrimine caedem suscitat irarumque omnis effundit habenas. % \quad Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes diversas obitumque ducum, quos aequore toto inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, expediat? Tanton placuit concurrere motu. Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras? Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum transadigit costas et cratis pectoris ensem. Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum suspendit capita et rorantia sanguine portat. Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, nomen Echionium matrisque genus Peridiae, hic fratres Lycia missos et Apollinis agris et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten, Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat pauperque domus nec nota potentum munera conductaque pater tellure serebat. Ac velut immissi diversis partibus ignes arentem in silvam et virgulta sonantia lauro, aut ubi decursu rapido de montibus altis dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt quisque suum populatus iter: non segnius ambo Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci pectora, nunc totis in Volnera viribus itur. Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos, praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter provolvere rotae, crebro super ungula pulsu incita nec domini memorum proculcat equorum. Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi occurrit telumque aurata ad tempora torquet: olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu eripuit Turno. Nec di texere Cupencum Aenea veniente sui: dedit obvia ferro pectora, nec misero clipei mora profuit aerei. Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo Occidis, Argivae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles; hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida, Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum. Totae adeo conversae acies, omnesque Latini, omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus et Messapus equum domitor et fortis Asilas Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae, pro se quisque viri summa nituntur opum vi: nec mora nec requies, vasto certamine tendunt. % \quad Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit, iret ut ad muros urbique adverteret agmen ocius et subita turbaret clade Latinos. Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem immunem tanti belli atque impune quietam. Continuo pugnae adcendit maioris imago: Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum concurrit legio nec scuta aut spicula densi deponunt. Celso medius stans aggere fatur: `Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat, neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, ni frenum accipere et victi parere fatentur, eruam et aequa solo fumantia culmina ponam. Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno nostra pati rursusque velit concurrere victus? Hoc caput, O cives, haec belli summa nefandi: ferte faces propere foedusque reposcite flammis.' Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes dant cuneum densaque ad muros mole feruntur. Scalae improviso subitusque apparuit ignis. Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis. Ipse inter primos dextram sub moenia tendit Aeneas magnaque incusat voce Latinum testaturque deos, iterum se ad proelia cogi, bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi. Exoritur trepidos inter discordia civis: urbem alii reserare iubent et pandere portas Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem, arma ferunt alii et pergunt defendere muros. Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor vestigavit apes fumoque implevit amaro: illae intus trepidae rerum per cerea castra discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras. % \quad Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, quae totam luctu concussit funditus urbem. Regina ut tectis venientem prospicit hostem, incessi muros, ignis ad tecta volare, nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni: infelix pugnae iuvenem in certamine credit exstinctum et, subito mentem turbata dolore, se causam clamat crimenque caputque malorum, multaque per maestum demens effata furorem purpureos moritura manu discindit amictus et nodum informis leti trabe nectit ab alta. Quam cladem miserae postquam accepere Latinae, filia prima manu flavos Lavinia crinis et roseas laniata genas, tum cetera circum turba furit: resonant late plangoribus aedes. Hinc totam infelix volgatur fama per urbem. Demittunt mentes; it scissa veste Latinus, coniugis attonitus fatis urbisque ruina, canitiem immundo perfusam pulvere turpans. [Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.] % \quad Interea extremo bellator in aequore Turnus palantis sequitur paucos iam segnior atque iam minus atque minus successu laetus equorum attulit hunc illi caecis terroribus aura commixtum clamorem adrectasque impulit aures confusae sonus urbis et inlaetabile murmur. `Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu? Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?' Sic ait adductisque amens subsistit habenis. Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci aurigae currumque et equos et lora regebat, talibus occurrit dictis: `Hac, Turne, sequamur Troiugenas, qua prima viam victoria pandit; sunt alii, qui tecta manu defendere possint. Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet: et nos saeva manu mittamus funera Teucris. Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.' Turnus ad haec: `O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem foedera turbasti teque haec in bella dedisti, et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo demissam tantos voluit te ferre labores? An fratris miseri letum ut crudele videres? Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem? Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum, quo non superat mihi carior alter, oppetere ingentem atque ingenti volnere victum. Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. Exscindine domos (id rebus defuit unum) perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam? Terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit? Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes este boni, quoniam superis aversa voluntas! Sancta ad vos anima atque istius nescia culpae descendam, magnorum haud umquam indignus avorum. % \quad Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis vectus equo spumante Saces, adversa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum: `Turne, in te suprema salus: miserere tuorum. Fulminat Aeneas armis summasque minatur deiecturum arces Italum exscidioque daturum; iamque faces ad tecta volant. In te ora Latini, in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus, quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat. Praeterea regina, tui fidissima, dextra occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. Soli pro portis Messapus et acer Atinas sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges stant densae, strictisque seges mucronibus horret ferrea: tu currum deserto in gramine versas.' Obstipuit varia confusus imagine rerum Turnus et obtutu tacito stetit. Aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia virtus. Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, ardentis oculorum orbes ad moenia torsit turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem. Ecce autem flammis inter tabulata volutus ad caelum undabat vortex turrimque tenebat, turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse subdideratque rotas pontisque instraverat altos. `Iam iam fata, soror, superant; absiste morari; quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur. Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est morte pati; neque me indecorem, germana, videbis amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.' Dixit et e curru saltum dedit ocius arvis perque hostis, per tela ruit maestamque sororem deserit ac rapido cursu media agmina rumpit. Ac veluti montis saxum de vertice praeceps cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber proluit aut annis solvit sublapsa vetustas; fertur in abruptum magno mons improbus actu exsultatque solo, silvas armenta virosque involvens secum: disiecta per agmina Turnus sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae, signifioatque manu et magno simul incipit ore: `Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini; quaecumque est Fortuna, mea est: me verius unum pro vobis foedus luere et decernere ferro.' Discessere omnes medii spatiumque dedere. % \quad At pater Aeneas audito nomine Turni deserit et muros et summas deserit arces praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit, laetitia exsultans, horrendumque intonat armis; quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali vertice se attollens pater Appenninus ad auras. Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes convertere oculos Itali, quique alta tenebant moenia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus ingentis, genitos diversis partibus orbis, inter se coiisse viros et cernere ferro. Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, procursu rapido, coniectis eminus hastis, invadlmt Martem clipeis atque aere sonoro. Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus congeminant: fors et virtus miscentur in unum. Ac velut ingenti Sila summove Taburno cum duo conversis inimica in proelia tauri frontibus incurrunt; pavidi cessere magistri, stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae, quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; illi inter sese multa vi volnera miscent cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit: non alitur Tros Aeneas et Daunius heros concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet. Iuppiter ipse duas aequato examine lances sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere letum; Emicat hic, impune putans, et corpore toto alte sublatum consurgit Turnus in ensem et fierit: exclamant Troes trepidique Latini, arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis Frangitur in medioque ardentem deserit ictu . . . ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro, ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci. Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst, mortalis mucro glacies ceu futilis ictu dissiluit; fulva resplendent fragmina harena. Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes undique enim densa Teucri inclusere corona, atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. % \quad Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta interdum genua impediunt cursumque recusant, insequitur trepidique pedem pede fervidus urget: inclusum veluti siquando flumine nanctus cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae venator cursu canis et latratibus instat; ille autem, insidiis et ripa territus alta, mille fugit refugitque vias; at vividus Umber haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti increpuit malis morsuque elusus inani est. Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque responsant circa et caelum tonat omne tumultu. Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis, nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem. Aeneas mortem contra praesensque minatur exitium, si quisquam adeat, terretque trementis excisurum urbem minitans et saucius instat. Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes, sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo. Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam detulerat fixam et lenta in radice tenebat. Incubuit voluitque manu convellere ferrum Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu non poterat. Tum vero amens formidine Turnus `Faune, precor, miserere,' inquit, `tuque optima ferrum terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos.' Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit. Namque diu luctans Ientoque in stirpe moratus viribus haud ullis valuit cliscludere morsus roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat, rursus in aurigae faciem mutata Metisci procurrit fratrique ensem clea Daunia reddit. Quod Venus audaci nymphae indignata licere adcessit telumque alta ab radice revellit. Olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, adsistunt contra certamina Martis anheli. Iunonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: `Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat? Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris deberi caelo fatisque ad sidera tolli. Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres? Mortalin decuit violari volnere divom, aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) creptum reddi Turno et vim crescere victis? Desine iam tandem precibusque inflectere nostris, [ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,] ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis Troianos potuisti, infandum adcendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos: ulterius temptare veto.' Sic Iuppiter orsus; sic dea submisso contra Saturnia voltu: `Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; nec tu me aeria solam nunc sede videres digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri suasi et pro vita maiora audere probavi, non ut tela tamen, non ut contenderet arcum: adiuro Stygii caput implacabile fontis, una superstitio superis quae reddita divis. Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. Illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: cum iam conubis pacem felicibus, esto, component, cum iam leges et foedera iungent, ne vetus indigenas nomen mutare Latinos neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari aut vocem mutare viros aut vertere vestem. Sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit Romana potens Itala virtute propago: occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.' Olli subridens hominum rerumque repertor `Es germana Iovis Saturnique altera proles: irarum tantos volvis sub pectore fluctus. Verum age et inceptum frustra submitte furorem do quod vis, et me victusque volensque remitto. Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit; commixti corpore tantum subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, supra homines, supra ire deos pietate videbis, nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit. Interea excedit caelo nubemque relinquit. % \quad His actis aliud genitor secum ipse volutat Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas. Hae Iovis ad solium saevique in limine regis adparent acuuntque metum mortalibus aegris, siquando letum horrificum morbosque deum rex molitur meritas aut bello territat urbes. Harum unam celerem demisit ab aethere summo Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit. Illa volat celerique ad terram turbine fertur. Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, armatam saevi Parthus quam felle veneni, Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, stridens et celeris incognita transilit umbras: talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis. Olli membra novus solvit formidine torpor, adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, infelix crinis scindit Iuturna solutos, unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: `Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare? Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem arte morer? Talin possum me opponere monstro? Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem, obscenae volucres: alarum verbera nosco letalemque sonum, nec fallunt iussa superba magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit? Qao vitam dedit aeternam? Cur mortis ademptast condicio? Possem tantos finire dolores nunc certe et misero fratri comes ire per umbras! Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscet terra mihi Manisque deam demittet ad imos?' Tantum effata caput glauco contexit amictu multa gemens et se fluvio dea condidit alto. % \quad Aeneas instat contra telumque coruscat ingrens arboreum et saevo sic pectore fatur: `Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractas? Non cursu, saevis certandum est comminus armis. Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid sive animis sive arte vales; opta ardua pennis astra sequi clausumve cava te condere terra.' Ille caput quassans ' Non me tua fervida terrent dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis.' Nec plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, limes agro positus, litem ut discerneret arvis. Vix illud lecti bis sex cervice subirent, qualia nunc hominum producit corpora tellus: ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros. Sed neque currentem se nec cognoscit euntem tollentemve manus saxumve immane moventem; genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus, nec spatium evasit totum neque pertulit ictum. Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus velle videmur et in mediis conatibus aegri succidimus, non lingua valet, non corpore notae sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur: sic Turno, quacumque viam virtute petivit, successum dea dira negat. Tum pectore sensus vertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem cunctaturque metu letumque instare tremescit; nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem, nec currus usquam videt aurigamve sororem. Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore toto eminus intorquet. Murali concita numquam tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar exitium dirum hasta ferens orasque recludit loricae et clipei extremos septemplicis orbes. Per medium stridens transit femur. Incidit ictus ingens ad terram duplicato poplite Turnus. Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit mons circum, et vocem late nemora alta remittunt Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem protendens, `Equidem merui nec deprecor,' inquit: `utere sorte tua. Miseri te siqua parentis tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor), Dauni miserere senectae et me seu corpus spoliatum lumine mavis redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx: ulterius ne tende odiis.' Stetit acer in armis Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit; et iam iamque magis cunctantem flectere sermo coeperat, infelix umero cum apparuit alto balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, victum quem volnere Turnus straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris exuviasque hausit, furiis accensus et ira terribilis, `Tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit,' hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. \bye