% tex2asc-version: 0.1 % % Aeneid XI. % % Contributor: Konrad Schroder % % Original publication data: % Greenough, J. B. _Bucolics,_Aeneid,_and_Georgics_Of_Vergil_. % Boston: Ginn & Co., 1900. % % Version: 0.01 (Beta), 25 March 1993 % % This file is in the Public Domain. % \input ks_macros.tex \poetrysize \raggedbottom % \centerline{PUBLI VERGILI MARONIS} \centerline{AENEIDOS} \centerline{LIBER XI} \bigskip \obeylines\linesbyfive % O{\sc CEANUM} interea surgens Aurora reliquit: Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis praecipitant curae turbataque funere mens est, vota deum primo victor solvebat Eoo. Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum. Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis: `Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo primitiae, manibusque meis Mezentius hic est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. Arma parate animis et spe praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa adnuerint superi pubemque educere castris, impediat segnisve metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite,' ait, `egregias animas, quae sanguine nobis hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non virtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo.' \quad Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulumque manus Troianaque turba et maestum Iliades crinem de more solutae. Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu. Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora ut vidit levique patens in pectore vulnus cuspidis Ansoniae, lacrimis ita fatur obortis. `Tene,' inquit, `miserande puer, cum laeta veniret, invidit Fortuna mihi, ne regna videres nostra neque ad sedes victor veherere paternas? Non haec Evandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moneret acris esse viros, cum dura proelia gente. Et nunc ille quidem spe multum captus inani fors et vota facit cumulatque altaria donis: nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem vano maesti comitamur honore. Infelix, nati funus crudele videbis! Hi nostri reditus expectatique triumphi! Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis vulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!' \quad Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates et molle feretrum arbuteis texunt virgis et vimine querno exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt, qualem virgineo demessum pollice florem seu mollis violae seu languentis hyacinthi, cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit: non iam mater alit tellus viresque ministrat. Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis extulit Aeneas, quas illi laeta laborum ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido fecerat et tenui telas discreverat auro. Harum unam iuveni supremum maestus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam inbet ordine duci. Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsuros sanguine flammas, indutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. Ducitur infelix aevo confectus Acoetes: pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora sternitur et toto proiectus corpore terrae.~.~. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Post bellator equus positis insignibus Aethon it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus rictor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo, substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: `Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla, aeternumque vale.' Nec plura effatus ad altos tendebat muros gressumque in castra ferebat. \quad Iamque oratores aderant ex urbe Latina, velati ramis oleae veniamque rogantes: corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, redderet ac tumulo sineret succedere terrae; nullum cum victis certamen et aethere cascis; parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis prosequitur venia et verbis haec insuper addit: `Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini, implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis oratis? Equidem et vivis concedere vellem. Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent, nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit hospitia et Turni potius se credidit armis. Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. Si bellum finire manu, si pellere Teucros apparat, his mecum decuit concurrere telis: vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset. Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.' Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes conversique oculos inter se atque ora tenebant. Tum senior semperque odiis et crimine Drances infensus iuveni Turno sic ore vicissim orsa refert: `O fama ingens, ingentior armis vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? Iustitiaene prius mirer belline laborum? Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem et te, siqua viam dederit fortuna, Latino iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus. Quin et fatalis murorum attollere moles saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.' Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant. Eis senos pepigere dies et pace sequestra per silvas Teucri mixtique inpune Latini erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, robora nec cuneis et olentem scindere cedrum nec plaustris cessant vectare gementibus ornos. \quad Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, Evandrum Evandrique domos et moenia replet, quae modo victorem Latio Pallanta ferebat. Arcades ad portas ruere et de more vetusto funereas rapuere faces; lucet via longo ordine flammarum et late discriminat agros. Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit agmina. Quae postquam matres succedere tectis viderunt, maesam incendunt clamoribus urbem. At non Evandrum potis est vis ulla tenere, sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, et via vix tandem vocis laxata dolore est. `Non haec, O Palla, dederas promissa parenti, cautius ut saevo velles te credere Marti; haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis et praedulce decus primo certamine posset. Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui dura mdimenta et nulli exaudita deorum vota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx, felix morte tua neque in hunc servata dolorem! Contra ego vivendo vici mea fata, superstes restarem ut genitor. Troum socia arma secutum obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret, nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas iunximus hospitio dextras: sors ista senectae debita erat nostrae. Quod si immatura manebat mors natum, caesis Volscorum milibus ante ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit. Quin ego non alio digner te funere, Palla, quam pius Aeneas [et quam magni Phryges et quam Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.] Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto: tu quoque nunc stares immanis truncus in annis, esset par aetas et idem si robur ab annis, Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? Vadite et haec memores regi mandata referte: quod vitam moror invisam Pallante perempto, dextera causa tua est, Turnum natoque patrique quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero, nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.' \quad Aurora interea miseris mortalibus almam extolerat lucem, referens opera atque labores: iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon constituere pyras. Huc corpora quisque suorum more tulere patrum, subiectisque ignibus atris conditur in tenebras altum caligine caelum. Ter circum accensos cincti fulgentibus armis decurrere rogos, ter maestum funeris ignem lustravere in equis ululatusque ore dedere; spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma: it caelo clamorque virum clangorque tubarum. Hic alii spolia occisis derepta Latinis coniciunt igni, galeas ensesque decoros frenaque ferventisque rotas; pars munera nota, ipsorum clipeos et non felicia tela. Multa boum circa mactantur corpora Morti, saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto ardentis spectant socios semustaqlle servant busta neque avelli possunt, nox umida donec invertit caelum stellis ardentibus aptum. \quad Nec minus et miseri diversa in parte Latini innumeras struxere pyras, et corpora partim multa virum terrae infodiunt avectaque partim finitimos tollunt in agros urbique remittunt, cetera confusaeque ingentem caedis acervum nec numero nec honore cremant: tunc undique vasti certatim crebris conlucent ignibus agri. Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram: maerentes altum cinerem et confusa mebant ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae. Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, praecipuus fragor et longi pars maxima luctus. Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum pectora maerentum pucrique parentibus orbi durum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos: ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores. ingravat haec saevus Drances solumque vocari testatur, solum posci in certamina Turnum. Multa simul contra variis sententia dictis pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, multa virum meritis sustentat fama tropaeis. \quad Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, ecce super maesti magna Diomedis ab urbe legati responsa ferunt: nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque auaurum nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. Fatalem Aenean manifesto numine ferri admonet ira deum tumulique ante ora recentes. Ergo concilium magnum primosque suorum imperio arcitos alta intra limina cogit. olli convenere fluuntque ad regia plenis tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos, quae referant, fari iubet et responsa reposcit ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis, et Venulus dicto parens ita farier infit: \quad `Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra atque iter emensi casus superavimus omnis contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis victor Gargani condebat lapygis agris. Postquam introgressi et coram data copia fandi, munera praeferimus, nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. Auditis ille haec placido sic reddidit ore: ``O fortunatae gentes, Saturnia regna, antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos sollicitat suadetque ignota lacessere bella? Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille viros, infanda per orbem supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervae sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus. Militia ex illa diversum ad litus abacti Atrides Protei Menelaus adusque columnas exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes. Regna Neoptolemi referam versosque penates Idamenei? Libycone habitantis litore Locros? Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom coniugis infandae prima inter limina dextra oppetiit: devictam Asiam subsedit adulter. Invidisse deos, patriis ut redditus aris coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, et socii amissi petierunt aethera pennis fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent. Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore, cum ferro caelestia corpora demens adpetii et Veneris violavi volnere dextram. Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas: nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum Pergama, nec veterum memini laetorve malorum. Munera, quae patriis ad me portatis ab oris, vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra contulimusque manus: experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. Si duo praeterea talis Idaea tulisset terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis. Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium haesit et in decimum vestigia rettulit annum. Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae, qua datur; ast armis concurrant arma cavete.'' Et responsa simul quae sint, rex optime, regis audisti et quae sit magno sententia bello.' \quad Vix ea legati, variusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. Ut primum placati animi et trepida ora quierunt, praefatus divos solio rex infit ab alto: `Ante equidem summa de re statuisse, Latini, et vellem et fuerat melius, non tempore tali cogere concilium. cum muros adsidet hastis. Bellum importunum, cives, cum gente deorum invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant proelia: nec victi possunt absistere ferro. Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis, ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis; cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, ante oculos interque manus sunt omnia vestras. Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus esse, fuit; toto certatum est corpore regni. Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti expediam et paucis, animos adhibete, docebo. Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, longus in occasum, finis super usque Sicanos; Aurunci Rutulique serunt et vomere duros exercent colles atque horum asperrima pascunt. Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas dicamus leges sociosque in regna vocemus. Considant, si tantus amor, et moenia condant. Sin alios finis aliamque capessere gentem est animus possuntque solo decedere nostro: bis denas Italo texamus robore navis seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam materies, ipsi numerumque modumque carinis praecipiant, nos aera manus navalia demus. Praeterea qui dicta ferant et foedera firment centum oratores prima de gente Latinos ire placet pacisque manu praetendere ramos, munera portantis aurique eborisque talenta et sellam regni trabeamque insignia nostri. Consulite in medium et rebus succurrite fessis.' \quad Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: `Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur, quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. Det libertatem fandi flatusque remittat cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina tot cecidisse ducum totamque videmus consedisse urbem luctu, dum Troia temptat castra fugae fidens et caelum territat armis. Unum etiam donis istis, quae plurima mitti Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, adicias nec te ullius violentia vincat, quin natam egregio genero dignisque hymenaeis des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas. Quod si tantus habet mentes et pectora terror, ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso: cedat, ius proprium regi patriaeque remittat. Quid miseros totiens in aperta pericula cives proicis, O Latio caput horum et causa malorum? Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes, Turne, simul pacis solum inviolabile pignus. Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum, pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi vidimus iugentis et desolavimus agros. Aut si fama movet, si tantum pectore robur concipis et si adeo dotalis regia cordi est, aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. Scilicet ut Turno contingat regia coniunx, nos animae viles, inhumata infletaque turba, sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis, si patrii quid Martis habes, illum aspice contra, qui vocat.' \quad Talibus exarsit dictis violentia Turni; dat gemitum rumpitque has imo pectore voces `Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis primus ades. Sed non replenda est curia verbis, quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem agger murorum nec inundant sanguine fossae. Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris argue tu, Drance, quando tot stragis acervos Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis insignis agros. Possit quid vivida virtus, experiare licet; nec longe scilicet hostes quaerendi nobis: circumstant undique muros. Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis semper erit? Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens et quos mille die victor sub Tartara misi, inclusus muris hostilique aggere saeptus. ``Nulla salus bello.'' Capiti cane talia, demens, Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno ne cessa turbare metu atque extollere vires gentis bis victae, contra premere arma Latini. Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, nunc et Tydides et Larissaeus Achilles, amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit artificis scelus et formidine crimen acerbat. Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri, amittes: habitet tecum et sit pectore in isto. Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. Si nullam nostris ultra spem ponis in armis, si tam deserti sumus et semel agmine verso funditus occidimus neque habet Fortuna regressum? oremus pacem et dextras tendamus inertis. Quamquam O, si solitae quicquam virtutis adesset! Ille mihi ante alios fortunatusque laborum egregiusque animi, qui, nequid tale videret, procubuit moriens et humum semel ore momordit. Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus auxilioque urbes Italae populique supersunt, sin et Troianis cum multo gloria venit sallguine, sunt illis sua funera parque per omnis tempestas: cur indecores in limine primo deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus? Multa dies variisque labor mutabilis aevi rettulit in melius, multos alterna revisens lusit et in solido rursus Fortuna locavit. Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi: at Messapus erit felixque Tolumnius et quos tot populi misere duces, nec parva sequetur gloria delectos Latio et Laurentibus agris. Est et Volscorum egregia de gente Camilla, agmen agens equitum et florentis aere catervas. Quod si me solum Teucri in certamina poscunt idque placet tantumque bonis communibus obsto, non adeo has exosa mallus Victoria fugit, ut tanta quicquam pro spe temptare recusem. Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem factaque Vulcani manibus paria induat arma ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, devovi. ``Solum Aeneas vocat'': et vocet oro, nec Drances potius, sive est haec ira deorum, morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.' \quad Illi haec inter se dubiis de rebus agebant certantes; castra Aeneas aciemque movebat: nuntius ingenti per regia tecta tumultu ecce ruit magnisque urbem terroribus implet, instructos acie Tiberino a flumine Teucros Tyrrhenamque manum totis descendere campis. Extemplo turbati animi concussaque vulgi pectora et adrectae stimulis haud mollibus irae. Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus, flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor dissensu vario magnus se tollit in auras haud secus atque alto in luco cum forte catervae consedere avium piscosove amne Padusae dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni. `Immo,' ait, `O cives' adrepto tempore, `Turnus,' `cogite concilium et pacem laudate sedentes: illi armis in regna ruunt.' Nec plura locutus corripuit sese et tectis citus extulit altis. `Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos, duc,' ait, `et Rutulos. Equitem Messapus in armis et cum fratre Coras latis diffundite campis. Pars aditus urbis firmet turrisque capessat, cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.' Ilicet in muros tota discurritur urbe. Consilium ipse pater et magna incepta Latinus deserit ac tristi turbatus tempore differt multaque se incusat, qui non adceperit ultro Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi. Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque subvectant. Bello dat signum rauca cruentum bucina. Tum muros varia cinxere corona matronae puerique: vocat labor ultimus omnis. Nec non ad templum summasque ad Palladis arces subvehitur magna matrum regina caterva dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo, causa mali tanti, oculos deiecta decoros. Succedunt matres et templum ture vaporant et maestas alto fundunt de limine voces: `Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo, frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum pronum sterne solo portisque effunde sub altis.' Cingtur ipse furens certatim in proelia Turnus. Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis surisque incluserat auro, tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem fulgebatque alta decurrens aureus arce, exsultatque animis et spe iam praecipit hostem: qualis ubi abruptis fugit prasaepia vinclis tandem liber equus campoque potitu, aperto aut ille in pastus armentaque tendit equarum aut adsuetus aquae perfundi flumine noto emicat adrectisque fremit cervicibus alte luxurians, luduntque iubae per colla, per armos. Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla occurrit portisque ab equo regina sub ipsis desiluit, quam tota cohors imitata relictis ad terram defluxit equis; tum talia fatur: `Turne, sui merito siqua est fiducia forti, audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra. Me sine prima manu temptare pericula belli tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.' Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus: `O decus Italiae virgo, quas dicere grates quasve referre parem? Sed nunc, est omnia quando iste animus supra, mecum partire laborem. Aeneas, ut fama fidem missique reportant exploratores, equitum levia improbus arma praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis per deserta iugo superans adventat ad urbem. Furta paro belli convexo in tramite silvae? ut bivias armato obsidam milite fauces. Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis; tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.' Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis hortatur sociosque duces et pergit in hostem. Est curvo anfractu valles, adcommoda fraudi armorumque dolis, quam densis frondibus atrum urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit angustaeque ferunt fauces aditusque maligni. Hanc super in speculis summoque in vertice montis planities ignota iacet tutique receptus, seu dextra laevaque velis occurrere pugnae, sive instare iugis et grandia volvere saxa. Huc iuvenis nota fertur regione viarum arripuitque locum et silvis insedit iniquis. \quad Velocem interea superis in sedibus Opim, unam ex virginibus sociis sacraque caterva, compellabat et has tristis Latonia voces ore dabat: `Graditur bellum ad crudele Camilla, O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis, cara mihi ante alias.' Neque enim novus iste Dianae venit amor subitaque animum dulcedine movit. Pulsus ob invidiam regno viresque superbas Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe, infantem fugiens media inter proelia belli sustulit exsilio comitem matrisque vocavit nomine Casmillae mutata parte Camillam. Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat solorum nemorum: tela undique saeva premebant et circumfuso volitabant milite Volsci. Ecce fugae medio summis Amasenus abundans spumabat ripis: tantus se nubibus imber ruperat. Ille, innare parans, infantis amore tardatur caroque oneri timet. Omnia secum versanti subito vix haec sententia sedit. Telum immane manu valida quod forte gerebat bellator, solidum nodis et robore cocto, huic natam, libro et silvestri subere clausam, implicat atque habilem mediae circumligat hastae; quam dextra ingenti librans ita ad aetllera fatur: `Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo, ipse pater famulam voveo; tua prima per auras tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor, diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris. Dixit et adducto contortum hastile lacerto immittit: sonuere undae, rapidum super amnem infelix fugit in iaculo stridente Camilla. At Metabus, magna propius iam urgente caterva, dat sese fluvio atque hastam cum virgine victor gramineo donum Triviae de caespite vellit. Non illum tectis ullae, non moenibus urbes accepere neque ipse manus feritate dedisset: pastorum et solis exegit montibus aevom. Hic natam in dumis interque horrentia lustra armentalis equae mammis et lacte ferino nutribat, teneris immulgens ubera labris. Utque pedum primis infans vestigia plantis institerat, iaculo palmas armavit acuto spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum. Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent. Tela manu iam tum tenera puerilia torsit et fundam tereti circum caput egit habena Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum: sola contenta Diara aeternum telorum et virginitatis amorem intemerata colit. `Vellem haud correpta fuisset uilitia tali, conata lacessere Teucros: cara mihi comitumque foret nunc una mearum. Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis, abere, nympha, polo finisque invise Latinos, tristis ubi infausto committitur omine pugna. Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam: hac quicumque sacrum violarit volnere corpus, Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas. Post ego nube cava miserandae corpus et arma inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.' Dixit; at illa levis caeli delapsa per auras insonuit, nigro circumdata turbine corpus. \quad At manus interea muris Troiana propinquat Etruscique duces equitumque exercitus omnis, compositi numero in turmas. Fremit aequore toto insultans sonipes et pressis pugnat habenis huc conversus et huc; tum late ferreus hastis horret ager campique armis sublimibus ardent. Nec non Messapus contra celeresque Latini et cum fratre Coras et virginis ala Camillae adversi campo apparent hastasque reductis protendunt longe dextris et spicula vibrant, adventusque virum fremitusque ardescit equorum. Iamque intra iactum teli progressus uterque substiterat: subito erumpunt clamore furentisque exhortantur equos; fundunt simul undique tela crebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra. Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruina dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum pectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteus fulminis in morem aut torrmento ponderis acti praecipitat longe et vitam dispergit in auras. Extemplo turbatae acies, versique Latini reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt. Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas. Iamque propinquabant portis, rursusque Latini clamorem tollunt et mollia colla reflectunt: hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis. Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda spumeus extremamque sinu perfundit arenam, nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens saxa fugit litusque vado labente relinquit: bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos, bis reiecti armis respectant terga tegentes. Tertia sed postquam congressi in proelia totas implicuere inter se acies legitque virum vir: tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto armaque corporaque et permixti caede virorum semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit. Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire, hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit. Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat vulneris impatiens arrecto pectore crura: volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan ingentemque animis, ingentem corpore et armis deicit Herminium, nudo cui vertice fulva caesaries nudique umeri, nec vulnera terrent: tantus in arma patet. Latos huic hasta per armos acta tremit duplicatque virum transfixa dolore. Funditur ater ubique cruor; dant funera ferro certantes pulchramque petunt per vulnera mortem. \quad At medias inter caedes exsultat Amazon, unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla, et nunc lenta manu spargens hastilia denset, nunc validam dextra rapit indefessa bipennem; aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae. Illa etiam in tergum, siquando pulsa recessit, spicula converso fugientia dirigit arcu. At circum lectae comites, Larinaque virgo Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem, Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla delegit pacisque bonas bellique ministras: quales Threiciae cum flumina Thermodontis pulsant et pictis bellantur Amazones armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis. Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo, deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis? Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum adversi longa transverberat abiete pectus: sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam mandit humum moriensque suo se in volnere versat. Tum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenas suffosso revolutus equo dum colligit, alter dum subit ac dextram labenti tendit inermem, praecipites pariterque ruunt. His addit Amastrum Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque; quotque emissa manu contorsit spicula virgo, tot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armis ignotis et equo venator Iapyge fertur, cui pellis latos umeros erepta iuvenco pugnatori operit, caput ingens oris hiatus et malae texere lupi cum dentibus albis, agrestisque manus armat sparus; ipse catervis vertitur in mediis et toto vertice supra est. Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso, traicit et super haec inimico pectore fatur: `Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti? Advenit qui vestra dies muliebribus armis verba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrum manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.' Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum corpora, sed Buten aversum cuspide fixit loricam galeamque inter, qua colla sedentis lucent et laevo dependet parma lacerto, Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem eludit gyro interior sequiturque sequentem, tum validam perque arma viro perque ossa securim altior exsurgens oranti et multa precanti congeminat: vulnus calido rigat ora cerebro. Incidit huic subitoque aspectu territus haesit Appenninicolae bellator filius Auni, haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant. Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae osse neque instantem reginam avertere cernit, consilio versare dolos ingressus et astu incipit haec: `Quid tam egregium, si femina forti fidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequo mecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri: iam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.' Dixit, at illa furens acrique adcensa dolore tradit equum comiti paribusque resistit in armis, ense pedes nudo puraque interrita parma. At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse, haud mora, conversisque fugax aufertur habenis quadrupedemque citum ferrata calce fatigat. `Vane Ligus frustraque animis elate superbis, nequiquam patrias temptasti lubricus artis, nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno,' haec fatur virgo et pernicibus ignea plantis transit equum cursu frenisque adversa prehensis congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit: quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto consequitur pennis sublimem in nube columbam comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis; tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae. \quad At non haec nullis hominum sator atque deorum observans oculis summo sedet altus Olympo: Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras. Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarcho fertur equo variisque instigat vocibus alas, nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos. `Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit? Femina palantis agit atque haec agmina vertit! Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris? At non in Venerem segnes nocturnaque bella aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi, exspectate dapes et plenae pocula mensae, hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!' Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo adversum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa vi concitus aufert. Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini convertere oculos. Volat igneus aequore Tarchon arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta defringit ferrum et partis rimatur apertas, qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit. Utque volans alte raptum cum fulva draconem fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, saucius at serpens sinuosa volumina versat adrectisque horret squamis et sibilat ore, arduus insurgens; illa haud minus urget obunco luctantem rostro, simul aethera verberat alis: haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti Maeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns velocem iaculo et multa prior arte Camillam circuit et quae sit fortuna facillima, temptat. Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat; qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat, hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas. Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat undique circuitum et certam quatit improbus hastam. Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos insignis longe Phrygiis fulgebat in armis spumantemque agitabat equum, quem pellis a\"enis in plumam squamis auro conserta tegebat. Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro, spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; aureus ex umeris erat arcus et aurea vati cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis carbaseos fulvo in nodum collegerat auro pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum. Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma Tro\"{\i}a, captivo sive ut se ferret in auro venatrix, unum ex omni certamine pugnae caeca sequebatur totumque incauta per agmen femineo praedae et spoliorum ardebat amore, telum ex insidiis cum tandem tempore capto concitat et superos Arruns sic voce precatur: `Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, quem primi colimus, cui pineus ardor acervo pascitur et medium freti pietate per ignem cultores multa preminus vestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, omnipotens. Non exuvias pulsaeve tropaeum virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem facta ferent): haec dira meo dum vulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes. Audiit et voti Phoebus succedere partem mente dedit, partem volucris dispersit in auras: sterneret ut subita turbatam morte Camiliam, adnuit oranti; reducem ut patria alta videret, non dedit, inque Notos vocem vertere procellae. Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, convertere animos acris oculosque tulere cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit virgineumque alte bibit acta cruorem. Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns, laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae credere nec telis occurrere virginis audet. Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur, continuo in montis sese avius abdidit altos occiso pastore lupus magnove iuvenco, conscius audacis facti, caudamque remulcens subiecit pavitantem utero silvasque petivit: haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns contentusque fuga mediis se immiscuit armis. Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter ferreus ad costas alto stat vulnere mucro: labitur exsanguis, labuntur frigida leto lumina, purpureus quondam color ora reliquit. Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae, quicum partiri curas; atque haec ita fatur: `Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. Effuge et haec Turno mandata novissima perfer: succedat pugnae Troianosque arceat urbe. Iamque vale.' Simul his dictis linquebat habenas, ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto paulatim exsolvit se corpore lentaque colla et captum leto posuit caput, arma relinquunt, vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor sidera: deiecta crudescit pugna Camilla, incurrunt densi simul omnis copia Teucrum Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae. \quad At Triviae custos iamdudum in montibus Opis alta sedet summis spectatque interrita pugnas. Utque procul medio iuvenum in clamore furentum prospexit tristi multatam morte Camillam, ingemuitque deditque has imo pectore voces: `Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti supplicium, Teucros conata lacessere bello! Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam profuit aut nostras umero gessisse sagittas. Non tamen indecorem tua te regina reliquit extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum per gentis erit aut famam patieris inultae. Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus, morte luet merita.' Fuit ingens monte sub alto regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum: hic dea se primum rapido pulcherrima nisu sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto. Ut vidit laetantem animis ac vana tumentem, `Cur,' inquit, `diversus abis? Huc dirige gressum, huc periture veni, capias ut digna Camillae praemia. Tune etiam telis moriere Dianae?' dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curvata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam. Extemplo teli stridorem aurasque sonantis audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum. Illum exspirantem socii atque extrema gementem obliti ignoto camporum in pulvere linquunt, Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum. \quad Prima fugit domina amissa levis ala Camillae; turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas disiectique duces desolatique manipli tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt. Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis sustentare valet telis aut sistere contra, sed laxos referunt umeris languentibus arcus, quadrupedumque putrem cursu quatit ungula eampum. Volvitur ad muros caligine turbidus atra pulvis, et e speculis percussae pectora matres femineum clamorem ad caeli sidera tollunt. Qui cursu portas primi inrupere patentis, hos inimica super mixto premit agmine turba; nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, moenibus in patriis atque inter tuta domorum confixi exspirant animas. Pars claudere portas: nec sociis aperire viam nec moenibus audent accipere orantis, oriturque miserrima caedes defendentum armis aditus inque arma ruentum. Exclusi ante oculos laerumantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina volvitur, immissis pars caeca et concita frenis arietat in portas et duros obice postis. Ipsae de muris summo certamine matres, monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam, tela manu trepidae iaciunt ac robore duro stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis praecipites primaeque mori pro moenibus ardent. \quad Interea Turnum in silvis saevissimus implet nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum: deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et Marte secundo omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. Ille furens, et saeva Iovis sic numina pellunt, deserit obsessos collis, nemora aspera linquit. Vix e conspectu exierat campumque tenebat, cum pater Aeneas saltus ingressus apertos exsuperatque iugum silvaque evadit opaca. Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur agmine nec longis inter se passibus absunt; ac simul Aeneas fumantis pulvere campos prospexit longe Laurentiaque agmina vidit, et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis adventumque pedum flatusque audivit equorum. Continuoque ineant pugnas et proelia temptent, ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero tinguat equos noctemque die labente reducat: considunt castris ante urbem et moenia vallant. \bye