\input ks_macros.tex \poetrysize \centerline{PASSIO APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI.} \bigskip {\obeylines\linesbyfive \quad `Plus solito coeunt ad gaudia; dic, amice, quid sit! Romam per omnem cursitant ouantque'. \quad `Festus apostolici nobis redit hic dies triumfi, Pauli atque Petri nobilis cruore. \quad Vnus utrumque dies, pieno tamen innouatus anno, uidit superba morte laureatum. \quad Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo, binis dicatum caespitem tropeis, \quad et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem bis fluxit imber sanguinis per herbas. \quad Prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis, pendere iussum praeminente ligno. \quad Ille tamen ueritus celsae decus aemulando mortis ambire tanti gloriam magistri \quad exigit, ut pedibus mersum caput inprimant supinis, quo spectet imum stipitem cerebro. \quad Figitur ergo manus subter, sola uersus in cacumen, hoc mente maior, quo minor figura. \quad Nouerat ex humili caelum citius solere adiri, deiecit ora spiritum daturus. \quad Vt teres orbis iter flexi rota percucurrit anni diemque eundem sol reduxit ortus, \quad euomit in iugulum Pauli Nero feruidum furorem, iubet feriri gentium magistrum. \quad Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum: `ad Christum eundum est, iam resoluor', inquit. \quad Nec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense, non hora uatem, non dies fefellit. \quad Diuidit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa, inter sacrata dum fluit sepulcra. \quad Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum canens oliua, murmurans fluento; \quad namque supercilio saxi liquor ortus excitauit fontem perennem chrismatis feracem, \quad nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque cliuum, donec uirenti fluctuet colymbo. \quad Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris stagnum niuali uoluitur profundo. \quad Omnicolor uitreas pictura superne tingnit undas, musci relucent et uirescit aurum \quad cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri: credas moueri fluctibus lacunar. \quad Pastor ones alit ipse illic gelidi rigore fontis, uidet sitire quas fluenta Christi. \quad Parte alia titulum Pauli uia seruat Ostiensis, qua stringit amnis caespitem sinistrum. \quad Regia pompa loci est, princeps bonus has sacrauit arces lusitque magnis ambitum talentis. \quad Bratteolas trabibus subleuit, ut omnis aurulenta lux esset intus, ceu iubar sub ortu. \quad subdidit et Parias fuluis laquearibus columnas, distinguit illic quas quaternus ordo. \quad Turn camiros hyalo insigni uarie cucurrit arcus: sic prata uernis floribus renident. \quad Ecce duas fidei summo patre conferente dotes, urbi colendas quas dedit togatae. \quad Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas, lux in duobus feruet una festis. \quad Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato, et his et illis perfruamur hymnis. \quad Ibimus ulterius, qua fert uia pontis Hadriani, laeuam deinde fluminis petemus. \quad Transtiberina prius soluit sacra peruigil sacerdos, mox huc recurrit duplicatque uota. \quad Haec didicisse sat est Romae tibi: tu domum reuersus diem bifestum sic colas memento.' }\bye