\input ks_macros.tex \poetrysize \centerline{AD VALERIANVM EPISCOPVM DE PASSIONE} \centerline{HIPPOLYTI BEATISSIMI MARTYRIS.} \bigskip {\obeylines\linesbyfive Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe \quad uidimus, o Christi Valeriane sacer. Incisos tumulis titulos et singula quaeris \quad nomina: difficile est, ut replicare queam. Tantos iustorum populos furor inpius hausit, \quad cum coleret patrios Troia Roma deos. Plurima litterulis signata sepulcra 1oquuntur \quad martyris aut nomen aut epigramma aliquod, sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas \quad marmora, quae solum significant numerum. Quanta uirum iaceant congestis corpora aceruis, \quad nosse licet, quorum nomina nulla legas. Sexaginta illic defossas mole sub una \quad reliquias memini me didicisse hominum, quorum solus habet conperta uocabula Christus, \quad utpote quos propriae iunxit amicitiae. Haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes \quad rerum apices ueterum per monumenta sequor, inuenio Hippolytum, qui quondam scisma Nouati \quad presbiter attigerat nostra sequenda negans, usque ad martyrii prouectum insigne tulisse \quad lucida sanguinei praemia supplicii. Nec mirere senem peruersi dogmatis olim \quad munere ditatum catholicae fidei. Cum iam uaesano uictor raperetur ab hoste \quad exultante anima carnis ad exitium, plebis amore suae multis comitantibus ibat; \quad consultus quaenam secta foret melior, respondit: `fugite, o miseri, execranda Nouati \quad scismata, catholicis reddite uos populis! Vna fides uigeat, prisco quae condita templo est, \quad quam Paulus retinet quamque cathedra Petri. Quae docui, docuisse piget: uenerabile martyr \quad cerno, quod a cultu rebar abesse dei.' His ubi detorsit laeuo de tramite plebem \quad monstrauitque sequi, qua uia dextra uocat, seque ducem recti spretis anfractibus idem \quad praebuit, erroris qui prius auctor erat, sistitur insano rectori christicolas tunc \quad ostia uexanti per Tiberina uiros. Illo namque die Roma secesserat, ipsos \quad peste Suburbanos ut quateret populos, non contentus humum celsae intra moenia Romae \quad tinguere iustorum caedibus assiduis. Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam \quad cerneret eluuie sanguinis affluere, protulerat rabiem Tyrreni ad litoris oram \quad quaeque loca aequoreus proxima portus habet. Inter carnifices et constipata sedebat \quad officia extructo celsior in solio, discipulos fidei detestandique rebelles \quad idolii ardebat dedere perfidiae. Carcereo crinita situ stare agmina contra \quad iusserat horrendis excrucianda modis. Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra \quad stridere, uirgarum concrepitare fragor, ungula fixa cauis costarum cratibus altos \quad pandere secessus et lacerare iecur. Ac iam lassatis iudex tortoribus ibat \quad in furias cassa cognitione fremens -- nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus \quad supplicia, auderet qui uitiare animam -- inde furens quaesitor ait: `iam, tortor, ab unco \quad desine, si uana est quaestio, morte agito. Huic abscide caput, crux istum tollat in auras \quad uiuentesque oculos offerat alitibus; hos rape praecipites et uinctos conice in ignem, \quad sit pyra, quae multos deuoret una reos. En tibi, quos properes rimosae inponere cumbae \quad pellere et in medii stagna profunda freti. Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor \quad uexerit et tumidis caesa labarit aquis, dissociata putrem laxent tabulata carinam \quad conceptumque bibant undique naufragium. Squamea caenoso praestabit uentre sepulcrum \quad belua consumptis cruda cadaueribus.' Haec persultanti celsum subito ante tribunal \quad offertur senior nexibus inplicitus. Stipati circum iuuenes clamore ferebant \quad ipsum christicolis esse caput populis: si rorer extinctum propere caput, omnia uulgi \quad pectora Romanis sponte sacranda deis. Insolitum leti poscunt genus et noua poenae \quad inuenta, exemplo quo trepident alii. Ille supinata residens ceruice: `quis', inquit, \quad `dicitur?' adfirmant dicier Hippolytum. `Ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales \quad intereatque feris dilaceratus equis.' Vix haec ille, duo cogunt animalia freni \quad ignara insueto subdere colla iugo, non stabulis blandius manu palpata magistri \quad imperiumque equitis ante subacta pati, sed campestre uago nuper pecus e grege captum, \quad quod pauor indomito corde ferinus agit. Iamque reluctantes sociarant uincula bigas \quad oraque discordi foedere nexuerant: temonis uice funis inest, qui terga duorum \quad diuidit et medius tangit utrumque latus, deque iugo in longum se post uestigia retro \quad protendens trahitur transit et ima pedum. Huius ad extremum, sequitur qua puluere summo \quad cornipedum refugas orbita trita uias, crura uiri innectit laqueus nodoque tenaci \quad adstringit plantas cumque rudente ligat. Postquam conposito satis instruxere paratu \quad martyris ad poenam uerbera, uincla, feras, instigant subitis clamoribus atque flagellis \quad iliaque infestis perfodiunt stimulis. Vltima uox audita senis uenerabilis haec est: \quad `hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam!' Prorumpunt alacres caecoque errore feruntur, \quad qua sonus atque tremor, qua furor exagitant. Incendit feritas, rapit impetus et fragor urget \quad nec cursus uolucer mobile sentit onus. Per siluas, per saxa ruunt, non ripa retardat \quad fluminis aut torrens oppositus cohibet, prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt, \quad prona, fragosa petunt, ardua transiliunt. Scissa minutatim labefacto corpore frusta \quad carpit spinigeris stirpibus hyrtus ager. Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret, \quad parte rubent frondes, parte madescit humus. Exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo \quad multicolor fucus digerit omne nefas, picta super tumulum species liquidis uiget umbris \quad effigians tracti membra cruenta uiri. Rorantes saxorum apices uidi, optime papa, \quad purpureasque notas uepribus inpositas. Docta manus uirides imitando effingere dumos \quad luserat et minio russeolam saniem. Cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo \quad membra per incertos sparsa iacere situs. Addiderat caros gressu lacrimisque sequentes, \quad deuia quo fractum semita monstrat iter. Maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant \quad inplebantque sinus uisceribus laceris. Ille caput niueum conplectitur ac reuerendam \quad canitiem molli confouet in gremio; hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas \quad et genua et crurum fragmina nuda legit. Palliolis etiam bibulae siccantur harenae, \quad ne quis in infecto puluere ros maneat. Si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis \quad insidet, hunc omnem spongia pressa rapit. Nec iam densa sacro quidquam de corpore silua \quad obtinet aut plenis fraudat ab exequiis. Cumque recensetis constaret partibus ille, \quad corporis integri qui fuerat numerus, nec purgata aliquid deberent auia toto \quad ex homine extersis frondibus et scopulis, metando eligitur tumulo locus, ostia linquunt, \quad Roma placet, sanctos quae teneat cineres. Haud procul extremo culta ad pomeria uallo \quad mersa latebrosis crypta patet foueis. Huius in occultum gradibus uia prona reflexis \quad ire per anfractus luce latente docet. Primas namque fores summo tenus intrat hiatu \quad inlustratque dies limina uestibuli. Inde ubi progressu facili nigrescere uisa cst \quad nox obscura loci per specus ambiguum, occurrunt celsis inmissa foramina tectis, \quad quae iaciant claros antra super radios. Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus \quad arta sub umbrosis atria porticibus, at tamen excisi subter caua uiscera montis \quad crebra terebrato fornice lux penetrat. Sic datur absentis per subterranea solis \quad cernere fulgorem luminibusque frui. Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis, \quad propter ubi adposita est ara dicata deo. Illa sacramenti donatrix mensa eademque \quad custos fida sui martyris adposita seruat ad aeterni spem uindicis ossa sepulcro, \quad pascit item sanctis Tibricolas dapibus. Mira loci pietas et prompta precantibus ara \quad spes hominum placida prosperitate iuuat. Hic corruptelis animique et corporis aeger \quad oraui quotiens stratus, opem merui. Quod laetor reditu, quod re, uenerande sacerdos, \quad conplecti licitum est, scribo quod haec eadem, Hippolyto scio me debere, deus cui Christus \quad posse dedit, quod quis postulet, adnuere. Ipsa, illas animae exuuias quae continet intus, \quad aedicula argento fulgurat ex solido. Praefixit tabulas diues manus aequore leui \quad candentes, recauum quale nitet speculum, nec Pariis contenta aditus obducere saxis \quad addidit ornando clara talenta operi. Mane salutatum concurritur: omnis adorat \quad pubis, eunt, redeunt solis adusque obitum. Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos \quad permixtim populos religionis amor. Oscula perspicuo figunt inpressa metallo, \quad balsama defundunt, fletibus ora rigant. Iam cum se renouat decursis mensibus annus \quad natalemque diem passio festa refert, quanta putas studiis certantibus agmina cogi \quad quaeue celebrando uota coire deo! Vrbs augusta suos uomit effunditque Quirites, \quad una et patricios ambitione pari Confundit plebeia falanx umbonibus aequis \quad discrimen procerum praecipitante fide. Nec minus Albanis acies se candida portis \quad explicat et longis ducitur ordinibus, exultant fremitus uariarum hinc inde uiarmn, \quad indigena et Picens plebs et Etrusca uenit. Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae \quad Campanus Capuae iamque Nolanus adest, quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum \quad pigneribus rapidum carpere gestit iter. Vix capiunt patuli populorum gaudia campi \quad haeret et in magnis densa cohors spatiis. Angustum tantis illud specus esse cateruis \quad haud dubium est, ampla fauce licet pateat. Stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum \quad tunc adeat cultu nobile regifico, parietibus celsum sublimibus atque superba \quad maiestate potens muneribusque opulens. Ordo columnarum geminus laquearia tecti \quad sustinet auratis suppositus trabibus. Adduntur graciles tecto breuiore recessus, \quad qui laterum seriem iugiter exsinuent, At medios aperit tractus uia latior alti \quad culminis exsurgens editiore apice. Fronte sub aduersa gradibus sublime tribunal \quad tollitur, antistes praedicat unde deum. Plena laborantes aegre domus accipit undas \quad artaque confertis aestuat in foribus maternum pandens gremium, quo condat alumnos \quad ac foueat fetos adcumulata sinus. Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma \quad Idibus Augusti mensis, ut ipsa uocat prisco more diem, quem te quoque, sancte magister, \quad annua festa inter dinumerare uelim. Crede, salutigeros feret hic uenerantibus ortus \quad lucis honoratae praemia restituens. Inter sollemnes Cypriani uel Chelidoni \quad Eulaliaeque dies currat et iste tibi. Sic te pro populo, cuius tibi credita uita est, \quad orantem Christus audiat omnipotens; sic tibi de pleno lupus excludatur ouili \quad agna nec ulla tuum capta gregem minuat; sic me gramineo remanentem denique campo \quad sedulus aegrotam pastor ouem referas; sic, cum lacteolis caulas conpleueris agnis, \quad raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto. }\bye