\input ks_macros.tex \poetrysize \centerline{HYMNUS IN HONOREM SANCTORUM MARTYRUM} \centerline{EMETERII ET CHELIDONII CALAGURRITANORUM.} {\obeylines\linesbyfive \quad scripta sunt caelo duorum martyrum uocabula, aureis quae Christus illic adnotauit litteris, sanguinis notis eadem scripta terris tradidit. \medskip \quad pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate, hic locus dignus tenendis ossibus uisus deo, qui beatorum pudicus esset hospes corporum. \medskip \quad hic calentes hausit undas caede tinctus duplici, inlitas cruore sancto nunc harenas incolae confrequentant obsecrantes uoce, uotis, munere. \medskip \quad Exteri nec non et orbis huc colonus aduenit, fama nam terras in omnes percucurrit proditrix hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant. \medskip \quad Nemo puras hic rogando frustra congessit preces, laetus hinc tersis reuertit supplicator fletibus omne, quod iustum poposcit, inpetratum sentiens. \medskip \quad Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est, non sinunt inane ut ullus uoce murmur fuderit, audiunt statimque ad aurora regis aeterni ferunt. \medskip \quad Inde larga fonte ab ipso dona tetris influunt, supplicum causas petitis quae medellis inrigant; nil suis bonus negauit Christus umquam testibus, \medskip \quad testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio, sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior. \medskip \quad Hoc genus mortis decorum, hoc probis dignum uiris: membra morbis exedenda texta uenis languidis hostico donare ferro morte et hostem uincere. \medskip \quad Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati, nobilis per uulnus amplum porta iustis panditur, lota mens in fonte rubro sede cordis exilit. \medskip \quad Nec rudem crudi laboris ante uitam duxerant milites, quos ad perenne cingulum Christus uocat, sueta uirtus bello et armis nunc fidei militat. \medskip \quad Caesaris uexilla linquunt, eligunt signum crucis proque uentosis draconum, quos gerebant, palliis praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit. \medskip \quad Vile censent expeditis ferre dextris spicula, machinis murum ferire, castra fossis cingere, inpias manus cruentis inquinare stragibus. \medskip \quad Forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat, idolis litare nigris, esse Christi defugas. \medskip \quad Liberam succinta fcrro pestis urgebat fidem; illa uirgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita. \medskip \quad Carcer inligata duris colla bacis inpedit, barbaras forum per omne tortor exercet manus, ueritas crimen putatur, uox fidelis plectitur. \medskip \quad Tunc et ense caesa uirtus triste percussit solum et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit, dulce tune iustis cremari, dulce ferrum perpeti. \medskip \quad hic duorum cara fratrum concalescunt pectora, fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas, stant parati ferre, quidquid sors tulisset ultima, \medskip \quad seu foret praebenda ceruix ad bipennem publicam uerberunt post uim crepantum, post catastas igneas, siue pardis offerendum pectus aut leonibus. \medskip \quad `nosne Christo procrcati mammonae dicabimur et dei formam gerentes seruiemus saeculo? absit ut caelestis ignis se tenebris misceat. \medskip \quad Sit satis, quod capta primo uita sub chirografo debitum persoluit omne functa rebus Caesaris, tempus est deo rependi, quidquid est proprium dei. \medskip \quad Ite, signorum magistri, et uos, tribuni, absistite, aureos auferte torques, sauciorum praemia! clara nos hinc angelorum iam uocant stipendia. \medskip \quad Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos uosque, qui ridenda uobis monstra divos fingitis.' \medskip \quad haec loquentes obruuntur mille poenis martyres, nexibus manus utrasque flexus inuoluit rigor et chalybs adtrita colla grauibus ambit circulis. \medskip \quad 0 uetustatis silentis obsoleta obliuio! inuidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur, chartulas blasfemus olim nam satelles abstulit, \medskip \quad ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem, tempus modumque passionis proditum dulcibus linguis per aures posterorum spargerent. \medskip \quad hoc tamen solum uetusta subtrahunt silentia, iugibus longum catenis an capillum pauerint, quo uiros dolore tortor quaue pompa ornauerit. \medskip \quad Illa laus occulta non est nec senescit tempore, missa quod sursum per auras euolarunt munera, quae uiam patere caeli praemicando ostenderent. \medskip \quad Illius fidem figurans nube fertur anulus, hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium, quae superno rapta flatu lucis intrant intimum. \medskip \quad Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu uisum sequacem textilis candor fugit, subuehuntur usque in astra nec uidentur amplius. \medskip \quad Vidit hoc conuentus adstans, ipse uidit carnifex et manum repressit haerens ac stupore obpalluit, sed tamen peregit ictum, ne periret gloria. \medskip \quad Iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas, quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem? credis in deum relatos hostiarum spiritus? \medskip \quad Cerne, quam palam feroces hic domentur daemones, qui lupino capta ritu deuorant praecordia, strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus. \medskip \quad Tune suo iam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans saliuas, cruda torquens lumina, expiandus quaestione non suorum criminum, \medskip \quad Audias, nec tortor adstat, heiuiatus flebiles, scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur, crescit et suspensus ipse uinculis latentibus. \medskip \quad His modis spurcum latronem martyrum uirtus quatit, haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit, praedo uexatus relictis se medullis exuit. \medskip \quad Linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit, ungue ab imo usque ad capillum salua reddit omnia confitens ardere sese; nam gehennae est incola. \medskip \quad Quid loquar purgata longis alba morbis corpora, algidus cum decoloros horror artus concutit, hic tumor uultum relinquit, hic color uerus redit? \medskip \quad hoc bonum saluator ipse, quo fruamur, praestitit, martyrum cum membra nostro consecrauit oppido, sospitant quae nunc colonos, quos Hiberus alluit. \medskip \quad State nunc, hymnite, matres, pro receptis paruulis, coniugum salute laeta uox maritarum strepat, sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium! } \bye